THE HOLY BIBLE Vulgate

First Book of Paralipomenon (Author Compiled by Isaias and Esdras from records of Nathan, Gad, Addo, Ahias, Jehu and others.)

1:1Adam Seth Enos

1:2Cainan Malelehel Iared

1:3Enoch Matusale Lamech

1:4Noe Sem Ham et Iafeth

1:5filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras

1:6porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma

1:7filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim

1:8filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan

1:9filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan

1:10Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra

1:11Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim

1:12Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim

1:13Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth

1:14Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum

1:15Evheumque et Aruceum et Asineum

1:16Aradium quoque et Samareum et Ematheum

1:17filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch

1:18Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber

1:19porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan

1:20Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare

1:21Aduram quoque et Uzal et Decla

1:22Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon

1:23et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan

1:24Sem Arfaxad Sale

1:25Heber Phaleg Raau

1:26Serug Nahor Thare

1:27Abram iste est Abraham

1:28filii autem Abraham Isaac et Ismahel

1:29et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam

1:30Masma et Duma Massa Adad et Thema

1:31Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis

1:32filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan

1:33filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae

1:34generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel

1:35filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core

1:36filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech

1:37filii Rauhel Naath Zara Samma Maza

1:38filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan

1:39filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna

1:40filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison

1:41filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan

1:42filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran

1:43isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba

1:44mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra

1:45cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum

1:46obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith

1:47cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca

1:48sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est

1:49mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor

1:50sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab

1:51Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth

1:52dux Oolibama dux Hela dux Phinon

1:53dux Cenez dux Theman dux Mabsar

1:54dux Magdihel dux Iram hii duces Edom

2:1filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon

2:2Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser

2:3filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum

2:4Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque

2:5filii autem Phares Esrom et Hamul

2:6filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque

2:7filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis

2:8filii Ethan Azarias

2:9filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi

2:10porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda

2:11Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez

2:12Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai

2:13Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa

2:14quartum Nathanahel quintum Raddai

2:15sextum Asom septimum David

2:16quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres

2:17Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites

2:18Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon

2:19cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur

2:20porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel

2:21post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub

2:22sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad

2:23cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad

2:24cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue

2:25nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia

2:26duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam

2:27sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar

2:28Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur

2:29nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid

2:30filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis

2:31filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi

2:32filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis

2:33porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel

2:34Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa

2:35deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei

2:36Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad

2:37Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed

2:38Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam

2:39Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa

2:40Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum

2:41Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama

2:42filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron

2:43porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma

2:44Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei

2:45filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur

2:46Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez

2:47filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph

2:48concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana

2:49genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa

2:50hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim

2:51Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader

2:52fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum

2:53et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae

2:54filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai

2:55cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab

3:1David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide

3:2tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith

3:3quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua

3:4sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem

3:5porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel

3:6Iebaar quoque et Elisama

3:7et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie

3:8necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem

3:9omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar

3:10filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat

3:11pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas

3:12et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham

3:13procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses

3:14sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae

3:15filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum

3:16de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias

3:17filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel

3:18Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia

3:19de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum

3:20Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque

3:21filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia

3:22filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero

3:23filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres

3:24filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.