THE HOLY BIBLE Vulgate

First Book of Paralipomenon (Author Compiled by Isaias and Esdras from records of Nathan, Gad, Addo, Ahias, Jehu and others.)

10:1Philisthim autem pugnabant contra Israhel fugeruntque viri Israhel Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe

10:2cumque adpropinquassent Philisthei persequentes Saul et filios eius percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisuae filios Saul

10:3et adgravatum est proelium contra Saul inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis

10:4et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum

10:5quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est

10:6interiit ergo Saul et tres filii eius et omnis domus illius pariter concidit

10:7quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis

10:8die igitur altero detrahentes Philisthim spolia caesorum invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe

10:9cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent miserunt in terram suam ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis et populis

10:10arma autem eius consecraverunt in fano dei sui et caput adfixerunt in templo Dagon

10:11hoc cum audissent viri Iabesgalaad omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul

10:12consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius adtuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Iabes et ieiunaverunt septem diebus

10:13mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat et non custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit

10:14nec speraverit in Domino propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai

11:1congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua

11:2heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum

11:3venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel

11:4abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae

11:5dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David

11:6dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps

11:7habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David

11:8aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit

11:9proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo

11:10hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel

11:11et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice

11:12et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes

11:13iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum

11:14hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo

11:15descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim

11:16porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem

11:17desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta

11:18tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino

11:19dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi

11:20Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus

11:21inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat

11:22Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis

11:23et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua

11:24haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus

11:25inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam

11:26porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem

11:27Semmoth Arorites Helles Phallonites

11:28Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites

11:29Sobbochai Asothites Ilai Ahoites

11:30Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites

11:31Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia Pharathonites

11:32Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites

11:33filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites

11:34Ahiam filius Sachar Ararites

11:35Eliphal filius Ur

11:36Apher Mechurathites Ahia Phellonites

11:37Asrai Carmelites Noorai filius Azbi

11:38Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai

11:39Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae

11:40Iras Iethreus Gareb Iethreus

11:41Urias Ettheus Zabad filius Ooli

11:42Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta

11:43Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites

11:44Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites

11:45Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites

11:46Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites

11:47Elihel et Obed et Iasihel de Masobia

12:1hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores

12:2tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes sagittas de fratribus Saul ex Beniamin

12:3princeps Ahiezer et Ioas filii Sammaa Gabathites et Iazihel et Phallet filii Azmoth et Baracha et Ieu Anathothites

12:4Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta Hieremias et Iezihel et Iohanan et Iezbad Gaderothites

12:5Eluzai et Ierimuth et Baalia et Samaria et Saphatia Aruphites

12:6Helcana et Iesia et Azrahel et Ioezer et Iesbaam de Careim

12:7Ioeela quoque et Zabadia filii Ieroam de Gedor

12:8sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus

12:9Ezer princeps Obdias secundus Eliab tertius

12:10Masmana quartus Hieremias quintus

12:11Hetthi sextus Helihel septimus

12:12Iohanan octavus Helzebad nonus

12:13Hieremias decimus Bachannai undecimus

12:14hii de filiis Gad principes exercitus novissimus centum militibus praeerat et maximus mille

12:15isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem

12:16venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium in quo morabatur David

12:17egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet

12:18spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmae

12:19porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul

12:20quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michahel et Iozabad et Heliu et Salathi principes milium in Manasse

12:21hii praebuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu

12:22sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei

12:23iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini

12:24filii Iuda portantes clypeum et hastam sex milia octingenti expediti ad proelium

12:25de filiis Symeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum

12:26de filiis Levi quattuor milia sescenti

12:27Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti

12:28Sadoc etiam puer egregiae indolis et domus patris eius principes viginti duo

12:29de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul

12:30porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis

12:31et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David

12:32de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur

12:33porro de Zabulon qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in auxilium non in corde duplici

12:34et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia

12:35de Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia sescentorum

12:36et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta milia

12:37trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia

12:38omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israhel sed et omnes reliqui ex Israhel uno corde erant ut rex fieret David

12:39fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes praeparaverunt enim eis fratres sui

12:40sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israhel

13:1iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus

13:2et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israhel et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos

13:3et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in diebus Saul

13:4et respondit universa multitudo ut ita fieret placuerat enim sermo omni populo

13:5congregavit ergo David cunctum Israhel a Sior Aegypti usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim

13:6et ascendit David et omnis vir Israhel ad collem Cariathiarim quae est in Iuda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius

13:7inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab Oza autem et fratres eius minabant plaustrum

13:8porro David et universus Israhel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis

13:9cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam

13:10iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo

13:11contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam vocavit locum illum Divisio Oza usque in praesentem diem

13:12et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me introducere arcam Dei

13:13et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in civitatem David sed avertit in domum Obededom Getthei

13:14mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.