14:1misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum
14:2cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel
14:3accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias
14:4et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon
14:5Iebar et Helisu et Eliphaleth
14:6Noga quoque et Napheg et Iaphiae
14:7Elisama et Baliada et Eliphaleth
14:8audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis
14:9porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim
14:10consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua
14:11cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
14:12dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri
14:13alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle
14:14consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum
14:15cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim
14:16fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera
14:17divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes
15:1fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum
15:2tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum
15:3congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei
15:4necnon et filios Aaron et Levitas
15:5de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres eius centum viginti
15:6de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti
15:7de filiis Gersom Iohel princeps et fratres eius centum triginta
15:8de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti
15:9de filiis Hebron Elihel princeps et fratres eius octoginta
15:10de filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim
15:11vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab
15:12et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est
15:13ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus
15:14sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israhel
15:15et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus
15:16dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae
15:17constitueruntque Levitas Heman filium Iohel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae
15:18et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores
15:19porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes
15:20Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant
15:21porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Ieihel et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion
15:22Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat ad praecinendam melodiam erat quippe valde sapiens
15:23et Barachias et Helcana ianitores arcae
15:24porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai et Zaccharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant ianitores arcae
15:25igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia
15:26cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes
15:27porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo
15:28universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes
15:29cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo
16:1adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo
16:2cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini
16:3et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam
16:4constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel
16:5Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret
16:6Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini
16:7in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius
16:8confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius
16:9canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius
16:10laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum
16:11quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper
16:12recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius
16:13semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius
16:14ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
16:15recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes
16:16quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac
16:17et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum
16:18dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
16:19cum essent pauci numero parvi et coloni eius
16:20et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
16:21non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges
16:22nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
16:23canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius
16:24narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius
16:25quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos
16:26omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit
16:27confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius
16:28adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium
16:29date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto
16:30commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem
16:31laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit
16:32tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt
16:33tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram
16:34confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
16:35et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis
16:36benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino
16:37dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas
16:38porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores
16:39Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon
16:40ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli
16:41et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius
16:42Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios
16:43reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae