THE HOLY BIBLE Vulgate

First Book of Paralipomenon (Author Compiled by Isaias and Esdras from records of Nathan, Gad, Addo, Ahias, Jehu and others.)

20:1factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Ioab exercitum et robur militiae et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam

20:2tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque sibi inde diadema manubias quoque urbis plurimas tulit

20:3populum autem qui erat in ea eduxit et fecit super eos tribulas et trahas et ferrata carpenta transire ita ut dissicarentur et contererentur sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in Hierusalem

20:4post haec initum est bellum in Gazer adversus Philistheos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos

20:5aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath Getthei cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium

20:6sed et aliud bellum accidit in Geth in quo fuit homo longissimus habens digitos senos id est simul viginti quattuor qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus

20:7hic blasphemavit Israhel et percussit eum Ionathan filius Sammaa fratris David sunt filii

20:8Rapha in Geth qui ceciderunt in manu David et servorum eius

21:1consurrexit autem Satan contra Israhel et incitavit David ut numeraret Israhel

21:2dixitque David ad Ioab et ad principes populi ite et numerate Israhel a Bersabee usque Dan et adferte mihi numerum ut sciam

21:3responditque Ioab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quaerit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli

21:4sed sermo regis magis praevaluit egressusque est Ioab et circuivit universum Israhel et reversus est Hierusalem

21:5deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis Israhel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium de Iuda autem trecenta septuaginta milia bellatorum

21:6nam Levi et Beniamin non numeravit eo quod invitus exsequeretur regis imperium

21:7displicuit autem Deo quod iussum erat et percussit Israhel

21:8dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi

21:9et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens

21:10vade et loquere ad David et dic haec dicit Dominus trium tibi optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi

21:11cumque venisset Gad ad David dixit ei haec dicit Dominus elige quod volueris

21:12aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israhel nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me

21:13et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiae premunt sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multae sunt miserationes eius quam in manus hominum

21:14misit ergo Dominus pestilentiam in Israhel et ceciderunt de Israhel septuaginta milia virorum

21:15misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam cumque percuteretur vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat sufficit iam cesset manus tua porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusei

21:16levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram

21:17dixitque David ad Deum nonne ego sum qui iussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur

21:18angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret David et ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusei

21:19ascendit ergo David iuxta sermonem Gad quem locutus fuerat ex nomine Domini

21:20porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum quattuorque filii eius cum eo absconderunt se nam eo tempore terebat in area triticum

21:21igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram

21:22dixitque ei David da mihi locum areae tuae ut aedificem in ea altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et cesset plaga a populo

21:23dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens praebeo

21:24dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita

21:25dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sescentos

21:26et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti

21:27praecepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in vaginam

21:28protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusei immolavit ibi victimas

21:29tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon

21:30et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini

22:1dixitque David haec est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israhel

22:2et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israhel et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos ut aedificaretur domus Dei

22:3ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile

22:4ligna quoque cedrina non poterant aestimari quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David

22:5et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas

22:6vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israhel

22:7dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei

22:8sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris aedificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me

22:9filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israhel cunctis diebus eius

22:10ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni eius super Israhel in aeternum

22:11nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te

22:12det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israhel et custodire legem Domini Dei tui

22:13tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia quae praecepit Dominus Mosi ut doceret Israhel confortare viriliter age ne timeas neque paveas

22:14ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum aeris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides praeparavi ad universa inpendia

22:15habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos

22:16in auro et argento aere et ferro cuius non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum

22:17praecepit quoque David cunctis principibus Israhel ut adiuvarent Salomonem filium suum

22:18cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius

22:19praebete igitur corda vestra et animas vestras ut quaeratis Dominum Deum vestrum et consurgite et aedificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca foederis Domini et vasa Domino consecrata in domum quae aedificatur nomini Domini

23:1igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel

23:2et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas

23:3numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum

23:4ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia

23:5porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum

23:6et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari

23:7Gersom Leedan et Semei

23:8filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres

23:9filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan

23:10porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor

23:11erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt

23:12filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor

23:13filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum

23:14Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi

23:15filii Mosi Gersom et Eliezer

23:16filii Gersom Subuhel primus

23:17fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis

23:18filii Isaar Salumith primus

23:19filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus

23:20filii Ozihel Micha primus Iesia secundus

23:21filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis

23:22mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum

23:23filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres

23:24hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra

23:25dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum

23:26nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum

23:27iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra

23:28et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini

23:29sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram

23:30Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam

23:31tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino

23:32et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.