24:1porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
24:2mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar
24:3et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium
24:4inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo
24:5porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar
24:6descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar
24:7exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae
24:8tertia Arim quarta Seorim
24:9quinta Melchia sexta Maiman
24:10septima Accos octava Abia
24:11nona Hiesu decima Sechenia
24:12undecima Eliasib duodecima Iacim
24:13tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal
24:14quintadecima Belga sextadecima Emmer
24:15septimadecima Ezir octavadecima Hapses
24:16nonadecima Phetheia vicesima Iezecel
24:17vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul
24:18vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau
24:19hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel
24:20porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia
24:21de filiis quoque Roobiae princeps Iesias
24:22Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath
24:23filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus
24:24filius Ozihel Micha filius Micha Samir
24:25frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias
24:26filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno
24:27filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri
24:28porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos
24:29filius vero Cis Ierahemel
24:30filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum
24:31miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat
25:1igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes
25:2de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem
25:3porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum
25:4Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth
25:5omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres
25:6universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman
25:7fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo
25:8miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam minor doctus pariter et indoctus
25:9egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus duodecim
25:10tertia Zacchur filiis et fratribus eius duodecim
25:11quarta Isari filiis et fratribus eius duodecim
25:12quinta Nathaniae filiis et fratribus eius duodecim
25:13sexta Bocciau filiis et fratribus eius duodecim
25:14septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim
25:15octava Isaiae filiis et fratribus eius duodecim
25:16nona Matthaniae filiis et fratribus eius duodecim
25:17decima Semeiae filiis et fratribus eius duodecim
25:18undecima Ezrahel filiis et fratribus eius duodecim
25:19duodecima Asabiae filiis et fratribus eius duodecim
25:20tertiadecima Subahel filiis et fratribus eius duodecim
25:21quartadecima Matthathiae filiis et fratribus eius duodecim
25:22quintadecima Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim
25:23sextadecima Ananiae filiis et fratribus eius duodecim
25:24septimadecima Iesbocasae filiis et fratribus eius duodecim
25:25octavadecima Anani filiis et fratribus eius duodecim
25:26nonadecima Mellothi filiis et fratribus eius duodecim
25:27vicesima Eliatha filiis et fratribus eius duodecim
25:28vicesima prima Othir filiis et fratribus eius duodecim
25:29vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius duodecim
25:30vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus eius duodecim
25:31vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus eius duodecim
26:1divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph
26:2filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus
26:3Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus
26:4filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus
26:5Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus
26:6Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi
26:7filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias
26:8omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom
26:9porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo
26:10de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem
26:11Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim
26:12hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini
26:13missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum
26:14cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis
26:15Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium
26:16Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam
26:17ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini
26:18in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas
26:19hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari
26:20porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum
26:21filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli
26:22filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini
26:23Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus
26:24Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris
26:25fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith
26:26ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus
26:27de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini
26:28haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius
26:29Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos
26:30porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis
26:31Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad
26:32fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis