THE HOLY BIBLE Vulgate

First Book of Paralipomenon (Author Compiled by Isaias and Esdras from records of Nathan, Gad, Addo, Ahias, Jehu and others.)

4:1filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal

4:2Reaia vero filius Subal genuit Ieth de quo nati sunt Ahimai et Laed hae cognationes Sarathi

4:3ista quoque stirps Hetam Iezrahel et Iesema et Iedebos nomenque sororis eorum Asalelphuni

4:4Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem

4:5Asur vero patris Thecue erant duae uxores Halaa et Naara

4:6peperit autem ei Naara Oozam et Epher et Themani et Asthari isti sunt filii Naara

4:7porro filii Halaa Sereth Isaar et Ethnan

4:8Cos autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aral filii Arum

4:9fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore

4:10invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est

4:11Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon

4:12porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem urbis Naas hii sunt viri Recha

4:13filii autem Cenez Othonihel et Saraia porro filii Othonihel Athath

4:14et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant

4:15filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et Hela et Nahem filiique Hela et Cenez

4:16filii quoque Iallelel Ziph et Zipha Thiria et Asrahel

4:17et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo

4:18uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered

4:19et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi

4:20filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii Iesi Zoeth et Benzoeth

4:21filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti

4:22et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera

4:23hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in praesepibus apud regem in operibus eius commoratique sunt ibi

4:24filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul

4:25Sellum filius eius Mabsam filius eius Masma filius eius

4:26filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei filius eius

4:27filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda

4:28habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual

4:29et in Ballaa et in Asom et in Tholad

4:30et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg

4:31et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David

4:32villae quoque eorum Etham et Aen et Remmon et Thochen et Asan civitates quinque

4:33et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio

4:34Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae

4:35et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel

4:36et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et Isimihel et Banaia

4:37Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia

4:38isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer

4:39et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis

4:40inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham

4:41hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt

4:42de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi

4:43et percusserunt reliquias quae evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc

5:1filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille reputatus in primogenitum

5:2porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe eius principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt Ioseph

5:3filii ergo Ruben primogeniti Israhel Enoch et Phallu Esrom et Charmi

5:4filii Iohel Samaia filius eius Gog filius eius Semei filius eius

5:5Micha filius eius Reeia filius eius Baal filius eius

5:6Beera filius eius quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben

5:7fratres autem eius et universa cognatio quando numerabantur per familias suas habuerunt principes Ieihel et Zacchariam

5:8porro Bala filius Azaz filii Samma filii Iohel ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon

5:9contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe iumentorum numerum possidebat in terra Galaad

5:10in diebus autem Saul proeliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad

5:11filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha

5:12Iohel in capite et Saphan secundus Ianai autem et Saphat in Basan

5:13fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum Michahel et Mosollam et Sebe et Iori et Iachan et Zie et Heber septem

5:14hii filii Abiahil filii Uri filii Iaro filii Galaad filii Michahel filii Iesesi filii Ieddo filii Buz

5:15fratres quoque filii Abdihel filii Guni princeps domus in familiis suis

5:16et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos

5:17omnes hii numerati sunt in diebus Ioatham regis Iuda et in diebus Hieroboam regis Israhel

5:18filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam

5:19dimicaverunt contra Agarenos Iturei vero et Naphei et Nodab

5:20praebuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum proeliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum

5:21ceperuntque omnia quae possederant camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas hominum centum milia

5:22vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem

5:23filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat

5:24et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et Iesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia et Iedihel viri fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis

5:25reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae quos abstulit Dominus coram eis

5:26et suscitavit Deus Israhel spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alae et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc

6:1filii Levi Gersom Caath Merari

6:2filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel

6:3filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar

6:4Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue

6:5Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi

6:6Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth

6:7porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob

6:8Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas

6:9Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan

6:10Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem

6:11genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob

6:12Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum

6:13Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam

6:14Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit Iosedec

6:15porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor

6:16filii ergo Levi Gersom Caath et Merari

6:17et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei

6:18filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel

6:19filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi secundum familias eorum

6:20Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius eius

6:21Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius eius Iethrai filius eius

6:22filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius

6:23Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius

6:24Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius Saul filius eius

6:25filii Helcana Amasai et Ahimoth

6:26Helcana filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius

6:27Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius

6:28filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia

6:29filii autem Merari Mooli Lobeni filius eius Semei filius eius Oza filius eius

6:30Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius

6:31isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca

6:32et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio

6:33hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel

6:34filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou

6:35filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai

6:36filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae

6:37filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core

6:38filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel

6:39et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph filius Barachiae filii Samaa

6:40filii Michahel filii Basiae filii Melchiae

6:41filii Athnai filii Zara filii Adaia

6:42filii Ethan filii Zamma filii Semei

6:43filii Ieth filii Gersom filii Levi

6:44filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch

6:45filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae

6:46filii Amasai filii Bonni filii Somer

6:47filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi

6:48fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini

6:49Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei

6:50hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees filius eius Abisue filius eius

6:51Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius eius

6:52Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius

6:53Sadoc filius eius Achimaas filius eius

6:54et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat

6:55dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius per circuitum

6:56agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne

6:57porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius

6:58Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis

6:59Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum

6:60de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas

6:61filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem

6:62porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim

6:63filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim

6:64dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum

6:65dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis

6:66et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim

6:67dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis

6:68Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter

6:69necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum

6:70porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius Balaam et suburbana eius his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant

6:71filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis

6:72de tribu Isachar Cedes et suburbana eius et Dabereth cum suburbanis suis

6:73Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis

6:74de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter

6:75Acac quoque et suburbana eius et Roob cum suburbanis suis

6:76porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius

6:77filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis

6:78trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis

6:79Cademoth quoque et suburbana eius et Miphaath cum suburbanis suis

6:80necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim cum suburbanis suis

6:81sed et Esbon cum suburbanis eius et Iezer cum suburbanis suis



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.