7:1porro filii Isachar Thola et Phua Iasub et Samaron quattuor
7:2filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti
7:3filii Ozi Iezraia de quo nati sunt Michahel et Obadia et Iohel et Iesia quinque omnes principes
7:4cumque eis per familias et populos suos accincti ad proelium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios
7:5fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt
7:6Beniamin Bale et Bochor et Iadihel tres
7:7filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor
7:8porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor
7:9numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti
7:10porro filii Iadihel Balan filii autem Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar
7:11omnes hii filii Iadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes
7:12Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim filii Aer
7:13filii autem Nepthali Iasihel et Guni et Asar et Sellum filii Balaa
7:14porro filius Manasse Esrihel concubinaque eius syra peperit Machir patrem Galaad
7:15Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad nataeque sunt Salphaad filiae
7:16et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem
7:17filius autem Ulam Badan hii sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse
7:18soror autem eius Regina peperit virum Decorum et Abiezer et Moola
7:19erant autem filii Semida Ahin et Sechem et Leci et Aniam
7:20filii autem Ephraim Suthala Bareth filius eius Thaath filius eius Elada filius eius Thaath filius eius et huius filius Zabad
7:21et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut invaderent possessiones eorum
7:22luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres eius ut consolarentur eum
7:23ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius ortus esset
7:24filia autem eius fuit Sara quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara
7:25porro filius eius Rapha et Reseph et Thale de quo natus est Thaan
7:26qui genuit Laadan huius quoque filius Ammiud genuit Elisama
7:27de quo ortus est Nun qui habuit filium Iosue
7:28possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius
7:29iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach et filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel
7:30filii Aser Iomna et Iesua et Isui et Baria et Sara soror eorum
7:31filii autem Baria Heber et Melchihel ipse est pater Barzaith
7:32Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham et Suaa sororem eorum
7:33filii Iephlat Phosech et Chamaal et Asoth hii filii Iephlat
7:34porro filii Somer Ahi et Roaga et Iaba et Aram
7:35filii autem Helem fratris eius Supha et Iemna et Selles et Amal
7:36filii Supha Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iamra
7:37Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Bera
7:38filii Iether Iephonne et Phaspha et Ara
7:39filii autem Olla Aree et Anihel et Resia
7:40omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum viginti sex milia
8:1Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium
8:2Nuaha quartum et Rapha quintum
8:3fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud
8:4Abisue quoque et Neman et Ahoe
8:5sed et Gera et Sephuphan et Uram
8:6hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath
8:7Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud
8:8porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas
8:9genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom
8:10Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis
8:11Meusim vero genuit Abitob et Elphaal
8:12porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius
8:13Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth
8:14et Haio et Sesac et Ierimoth
8:15et Zabadia et Arod et Eder
8:16Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria
8:17et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber
8:18et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal
8:19et Iacim et Zechri et Zabdi
8:20et Helioenai et Selethai et Helihel
8:21et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei
8:22et Iesphan et Heber et Helihel
8:23et Abdon et Zechri et Hanan
8:24et Anania et Ailam et Anathothia
8:25et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac
8:26et Samsari et Sooria et Otholia
8:27et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam
8:28hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem
8:29in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha
8:30filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab
8:31Gedor quoque et Ahio et Zacher
8:32et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
8:33Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
8:34filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
8:35filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz
8:36et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa
8:37et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel
8:38porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel
8:39filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius
8:40fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin
9:1universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum
9:2qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei
9:3commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse
9:4Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de filiis Phares filii Iuda
9:5et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius
9:6de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta
9:7porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia filii Asana
9:8et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae
9:9et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum
9:10de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin
9:11Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei
9:12porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer
9:13fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei
9:14de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari
9:15Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph
9:16et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi
9:17ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps
9:18usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi
9:19Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum
9:20Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino
9:21porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi testimonii
9:22omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua
9:23tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis
9:24per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum
9:25fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus
9:26his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini
9:27per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores
9:28de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur
9:29de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus
9:30filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant
9:31et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur
9:32porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent
9:33hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent
9:34capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem
9:35in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha
9:36filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab
9:37Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth
9:38porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
9:39Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
9:40filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
9:41porro filii Micha Phiton et Malech et Thara
9:42Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa
9:43Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel
9:44porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel