THE HOLY BIBLE Vulgate

The First Epistle of St. Paul to the Corinthians (Author Paul)

13:1si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens

13:2et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum

13:3et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest

13:4caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur

13:5non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum

13:6non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati

13:7omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet

13:8caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur

13:9ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus

13:10cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est

13:11cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli

13:12videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum

13:13nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas

14:1sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis

14:2qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria

14:3nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes

14:4qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat

14:5volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat

14:6nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina

14:7tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur

14:8etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum

14:9ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes

14:10tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est

14:11si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus

14:12sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis

14:13et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur

14:14nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est

14:15quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente

14:16ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit

14:17nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur

14:18gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor

14:19sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua

14:20fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote

14:21in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus

14:22itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus

14:23si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis

14:24si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus

14:25occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est

14:26quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant

14:27sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur

14:28si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo

14:29prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent

14:30quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat

14:31potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur

14:32et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt

14:33non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum

14:34mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit

14:35si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia

14:36an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit

14:37si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata

14:38si quis autem ignorat ignorabitur

14:39itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere

14:40omnia autem honeste et secundum ordinem fiant

15:1notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis

15:2per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis

15:3tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas

15:4et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas

15:5et quia visus est Cephae et post haec undecim

15:6deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt

15:7deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus

15:8novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi

15:9ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei

15:10gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum

15:11sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis

15:12si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est

15:13si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit

15:14si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra

15:15invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt

15:16nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit

15:17quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris

15:18ergo et qui dormierunt in Christo perierunt

15:19si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus

15:20nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium

15:21quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum

15:22et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur

15:23unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius

15:24deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem

15:25oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius

15:26novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat

15:27omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia

15:28cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus

15:29alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis

15:30ut quid et nos periclitamur omni hora

15:31cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro

15:32si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur

15:33nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala

15:34evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor

15:35sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt

15:36insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur

15:37et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum

15:38Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus

15:39non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium

15:40et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium

15:41alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate

15:42sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione

15:43seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute

15:44seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est

15:45factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem

15:46sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale

15:47primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis

15:48qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes

15:49igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis

15:50hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit

15:51ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur

15:52in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur

15:53oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem

15:54cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria

15:55ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus

15:56stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex

15:57Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum

15:58itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino

16:1de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite

16:2per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant

16:3cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem

16:4quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt

16:5veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo

16:6apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero

16:7nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit

16:8permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten

16:9ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi

16:10si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego

16:11ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus

16:12de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit

16:13vigilate state in fide viriliter agite et confortamini

16:14omnia vestra in caritate fiant

16:15obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos

16:16ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti

16:17gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt

16:18refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt

16:19salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia

16:20salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto

16:21salutatio mea manu Pauli

16:22si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha

16:23gratia Domini Iesu vobiscum

16:24caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.