5:1omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat
5:2et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit
5:3ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est
5:4in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu
5:5tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu
5:6non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit
5:7expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus
5:8itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
5:9scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis
5:10non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse
5:11nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere
5:12quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis
5:13nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis
6:1audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos
6:2an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis
6:3nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia
6:4saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum
6:5ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum
6:6sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles
6:7iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini
6:8sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus
6:9an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri
6:10neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt
6:11et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri
6:12omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate
6:13esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori
6:14Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam
6:15nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit
6:16an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una
6:17qui autem adheret Domino unus spiritus est
6:18fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat
6:19an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri
6:20empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro
7:1de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere
7:2propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat
7:3uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro
7:4mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier
7:5nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram
7:6hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium
7:7volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic
7:8dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego
7:9quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri
7:10his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere
7:11quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat
7:12nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam
7:13et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum
7:14sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt
7:15quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus
7:16unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies
7:17nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo
7:18circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur
7:19circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei
7:20unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat
7:21servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere
7:22qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi
7:23pretio empti estis nolite fieri servi hominum
7:24unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum
7:25de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis
7:26existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse
7:27alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem
7:28si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco
7:29hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint
7:30et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes
7:31et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi
7:32volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo
7:33qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est
7:34et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro
7:35porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi
7:36si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat
7:37nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit
7:38igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit
7:39mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino
7:40beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo
8:1de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat
8:2si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire
8:3si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo
8:4de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus
8:5nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi
8:6nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum
8:7sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur
8:8esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus
8:9videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus
8:10si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta
8:11et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est
8:12sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis
8:13quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem