9:1non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino
9:2si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino
9:3mea defensio apud eos qui me interrogant haec est
9:4numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi
9:5numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas
9:6aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi
9:7quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat
9:8numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit
9:9scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo
9:10an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi
9:11si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus
9:12si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi
9:13nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur
9:14ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere
9:15ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet
9:16nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero
9:17si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est
9:18quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio
9:19nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem
9:20et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer
9:21his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant
9:22factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos
9:23omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar
9:24nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis
9:25omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam
9:26ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans
9:27sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar
10:1nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
10:2et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari
10:3et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
10:4et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus
10:5sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto
10:6haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt
10:7neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere
10:8neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia
10:9neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt
10:10neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore
10:11haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt
10:12itaque qui se existimat stare videat ne cadat
10:13temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere
10:14propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura
10:15ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico
10:16calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est
10:17quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur
10:18videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris
10:19quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid
10:20sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum
10:21non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum
10:22an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt
10:23omnia licent sed non omnia aedificant
10:24nemo quod suum est quaerat sed quod alterius
10:25omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam
10:26Domini est terra et plenitudo eius
10:27si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam
10:28si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam
10:29conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia
10:30si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago
10:31sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite
10:32sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei
10:33sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant
11:1imitatores mei estote sicut et ego Christi
11:2laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis
11:3volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus
11:4omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum
11:5omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur
11:6nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum
11:7vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est
11:8non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro
11:9etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum
11:10ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos
11:11verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino
11:12nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo
11:13vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum
11:14nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi
11:15mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt
11:16si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei
11:17hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis
11:18primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo
11:19nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis
11:20convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare
11:21unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est
11:22numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo
11:23ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem
11:24et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem
11:25similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem
11:26quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat
11:27itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini
11:28probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat
11:29qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus
11:30ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi
11:31quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur
11:32dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur
11:33itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate
11:34si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam
12:1de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres
12:2scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes
12:3ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto
12:4divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus
12:5et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus
12:6et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus
12:7unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem
12:8alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum
12:9alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu
12:10alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum
12:11haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult
12:12sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus
12:13etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus
12:14nam et corpus non est unum membrum sed multa
12:15si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore
12:16et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore
12:17si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus
12:18nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit
12:19quod si essent omnia unum membrum ubi corpus
12:20nunc autem multa quidem membra unum autem corpus
12:21non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii
12:22sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt
12:23et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent
12:24honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem
12:25ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra
12:26et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra
12:27vos autem estis corpus Christi et membra de membro
12:28et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum
12:29numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores
12:30numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur
12:31aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro