THE HOLY BIBLE Vulgate

The First Epistle of St. John the Apostle (Author John)

3:1videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum

3:2carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est

3:3et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est

3:4omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas

3:5et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est

3:6omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum

3:7filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est

3:8qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli

3:9omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est

3:10in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum

3:11quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum

3:12non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta

3:13nolite mirari fratres si odit vos mundus

3:14nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte

3:15omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem

3:16in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere

3:17qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo

3:18filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate

3:19in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra

3:20quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et novit omnia

3:21carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum

3:22et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus

3:23et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis

3:24et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit

4:1carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum

4:2in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse ex Deo est

4:3et omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam venit et nunc iam in mundo est

4:4vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam maior est qui in vobis est quam qui in mundo

4:5ipsi de mundo sunt ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit

4:6nos ex Deo sumus qui novit Deum audit nos qui non est ex Deo non audit nos in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris

4:7carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum

4:8qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est

4:9in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum

4:10in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris

4:11carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere

4:12Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est

4:13in hoc intellegimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis quoniam de Spiritu suo dedit nobis

4:14et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi

4:15quisque confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo

4:16et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo

4:17in hoc perfecta est caritas nobiscum ut fiduciam habeamus in die iudicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo

4:18timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor poenam habet qui autem timet non est perfectus in caritate

4:19nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos

4:20si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit quomodo potest diligere

4:21et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum

5:1omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo

5:2in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus

5:3haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt

5:4quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra

5:5quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei

5:6hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas

5:7quia tres sunt qui testimonium dant

5:8Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt

5:9si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo

5:10qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo

5:11et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est

5:12qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet

5:13haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei

5:14et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos

5:15et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo

5:16qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget

5:17omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem

5:18scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum

5:19scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est

5:20et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna

5:21filioli custodite vos a simulacris



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.