1:1Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae
1:2Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
1:3sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent
1:4neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide
1:5finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta
1:6a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium
1:7volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant
1:8scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur
1:9sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis
1:10fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur
1:11quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi
1:12gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio
1:13qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate
1:14superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu
1:15fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum
1:16sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam
1:17regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen
1:18hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam
1:19habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt
1:20ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare
2:1obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
2:2pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
2:3hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
2:4qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire
2:5unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
2:6qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis
2:7in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
2:8volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione
2:9similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa
2:10sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
2:11mulier in silentio discat cum omni subiectione
2:12docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio
2:13Adam enim primus formatus est deinde Eva
2:14et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit
2:15salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate
3:1fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat
3:2oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
3:3non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum
3:4suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate
3:5si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit
3:6non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli
3:7oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
3:8diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes
3:9habentes mysterium fidei in conscientia pura
3:10et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes
3:11mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus
3:12diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus
3:13qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
3:14haec tibi scribo sperans venire ad te cito
3:15si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis
3:16et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria