THE HOLY BIBLE Vulgate

The First Epistle of St. Paul to Timothy (Author Paul)

4:1Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum

4:2in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam

4:3prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem

4:4quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur

4:5sanctificatur enim per verbum Dei et orationem

4:6haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es

4:7ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem

4:8nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae

4:9fidelis sermo et omni acceptione dignus

4:10in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium

4:11praecipe haec et doce

4:12nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate

4:13dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae

4:14noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii

4:15haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus

4:16adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt

5:1seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres

5:2anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate

5:3viduas honora quae vere viduae sunt

5:4si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo

5:5quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die

5:6nam quae in deliciis est vivens mortua est

5:7et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint

5:8si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior

5:9vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor

5:10in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est

5:11adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt

5:12habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt

5:13simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet

5:14volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia

5:15iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan

5:16si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat

5:17qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina

5:18dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua

5:19adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus

5:20peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant

5:21testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando

5:22manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi

5:23noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates

5:24quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur

5:25similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt

6:1quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur

6:2qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare

6:3si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae

6:4superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae

6:5conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem

6:6est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia

6:7nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus

6:8habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus

6:9nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem

6:10radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis

6:11tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem

6:12certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus

6:13praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem

6:14ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi

6:15quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium

6:16qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen

6:17divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum

6:18bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare

6:19thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam

6:20o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae

6:21quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.