THE HOLY BIBLE Vulgate

Second Book of Paralipomenon (Author Compiled by Isaias and Esdras from records of Nathan, Gad, Addo, Ahias, Jehu and others.)

10:1profectus est autem Roboam in Sychem illuc enim cunctus Israhel convenerat ut constituerent eum regem

10:2quod cum audisset Hieroboam filius Nabath qui erat in Aegypto fugerat quippe illuc ante Salomonem statim reversus est

10:3vocaveruntque eum et venit cum universo Israhel et locuti sunt ad Roboam dicentes

10:4pater tuus durissimo iugo nos pressit tu leviora impera patre tuo qui nobis gravem inposuit servitutem et paululum de onere subleva ut serviamus tibi

10:5qui ait post tres dies revertimini ad me cumque abisset populus

10:6iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre eius Salomone dum adviveret dicens quid datis consilii ut respondeam populo

10:7qui dixerunt ei si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus servient tibi omni tempore

10:8at ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare coepit qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius

10:9dixitque ad eos quid vobis videtur vel respondere quid debeo populo huic qui dixit mihi subleva iugum quod inposuit nobis pater tuus

10:10at illi responderunt ut iuvenes et nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi pater tuus adgravavit iugum nostrum tu subleva et sic respondebis eis minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei

10:11pater meus inposuit vobis iugum grave et ego maius pondus adponam pater meus cecidit vos flagellis ego vero caedam scorpionibus

10:12venit ergo Hieroboam et universus populus ad Roboam die tertio sicut praeceperat eis

10:13responditque rex dura derelicto consilio seniorum

10:14locutusque est iuxta iuvenum voluntatem pater meus grave vobis inposuit iugum quod ego gravius faciam pater meus cecidit vos flagellis ego vero caedam scorpionibus

10:15et non adquievit populi precibus erat enim voluntatis Dei ut conpleretur sermo eius quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Hieroboam filium Nabath

10:16populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israhel tu autem pasce domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua

10:17super filios autem Israhel qui habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam

10:18misitque rex Roboam Aduram qui praeerat tributis et lapidaverunt eum filii Israhel et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem

10:19recessitque Israhel a domo David usque ad diem hanc

11:1venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Iuda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israhel et converteret ad se regnum suum

11:2factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens

11:3loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad universum Israhel qui est in Iuda et Beniamin

11:4haec dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt nec perrexerunt contra Hieroboam

11:5habitavit autem Roboam in Hierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda

11:6extruxitque Bethleem et Aetham et Thecue

11:7Bethsur quoque et Soccho et Odollam

11:8necnon Geth et Maresa et Ziph

11:9sed et Aduram et Lachis et Azecha

11:10Saraa quoque et Ahilon et Hebron quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas

11:11cumque clausisset eas muris posuit in eis principes ciborumque horrea hoc est olei et vini

11:12sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin

11:13sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israhel venerunt ad eum de cunctis sedibus suis

11:14relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes ad Iudam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri eius ne sacerdotio Domini fungerentur

11:15qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemonum vitulorumque quos fecerat

11:16sed et de cunctis tribubus Israhel quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israhel venerunt Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum

11:17et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus

11:18duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai

11:19quae peperit ei filios Ieus et Somoriam et Zoom

11:20post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith

11:21amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et sexaginta filias

11:22constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos ipsum enim regem facere cogitabat

11:23qui sapientior fuit et potentior super omnes filios eius et in cunctis finibus Iuda et Beniamin et in universis civitatibus muratis praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores

12:1cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum dereliquit legem Domini et omnis Israhel cum eo

12:2anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Hierusalem quia peccaverunt Domino

12:3cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto Lybies scilicet et Trogoditae et Aethiopes

12:4cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque Hierusalem

12:5Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iuda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac dixitque ad eos haec dicit Dominus vos reliquistis me et ego reliqui vos in manu Sesac

12:6consternatique principes Israhel et rex dixerunt iustus est Dominus

12:7cumque vidisset Dominus quod humiliati essent factus est sermo Domini ad Semeiam dicens quia humiliati sunt non disperdam eos daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit furor meus super Hierusalem per manum Sesac

12:8verumtamen servient ei ut sciant distantiam servitutis meae et servitutis regni terrarum

12:9recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis omniaque secum tulit et clypeos aureos quos fecerat Salomon

12:10pro quibus fecit rex aeneos et tradidit illos principibus scutariorum qui custodiebant vestibulum palatii

12:11cumque introiret rex domum Domini veniebant scutarii et tollebant eos iterumque referebant ad armamentarium suum

12:12verumtamen quia humiliati sunt aversa est ab eis ira Domini nec deleti sunt penitus siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona

12:13confortatus est igitur rex Roboam in Hierusalem atque regnavit quadraginta autem et unius anni erat cum regnare coepisset et decem septemque annis regnavit in Hierusalem urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israhel nomenque matris eius Naama Ammanitis

12:14fecit autem malum et non praeparavit cor suum ut quaereret Dominum

12:15opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiae prophetae et Addo videntis et diligenter exposita pugnaveruntque adversum se Roboam et Hieroboam cunctis diebus

12:16et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in civitate David et regnavit Abia filius eius pro eo

13:1anno octavodecimo regis Hieroboam regnavit Abia super Iudam

13:2tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque matris eius Michaia filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et Hieroboam

13:3cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi

13:4stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim et ait audi Hieroboam et omnis Israhel

13:5num ignoratis quod Dominus Deus Israhel dederit regnum David super Israhel in sempiternum ipsi et filiis eius pactum salis

13:6et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum

13:7congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis

13:8nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in deos

13:9et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui non sunt dii

13:10noster autem Dominus Deus est quem non relinquimus sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron et Levitae sunt in ordine suo

13:11holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama iuxta legis praecepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernae eius ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis

13:12ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israhel nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis expedit

13:13haec illo loquente Hieroboam retro moliebatur insidias cumque ex adverso hostium staret ignorantem Iudam suo ambiebat exercitu

13:14respiciensque Iudas vidit instare bellum ex adverso et post tergum et clamavit ad Dominum ac sacerdotes tubis canere coeperunt

13:15omnesque viri Iuda vociferati sunt et ecce illis clamantibus perterruit Deus Hieroboam et omnem Israhel qui stabat ex adverso Abia et Iuda

13:16fugeruntque filii Israhel Iudam et tradidit eos Deus in manu eorum

13:17percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israhel quingenta milia virorum fortium

13:18humiliatique sunt filii Israhel in tempore illo et vehementissime confortati filii Iuda eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum

13:19persecutus est autem Abia fugientem Hieroboam et cepit civitates eius Bethel et filias eius et Hiesena cum filiabus suis Ephron quoque et filias eius

13:20nec valuit ultra resistere Hieroboam in diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus est

13:21igitur Abia confortato imperio suo accepit uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias

13:22reliqua autem sermonum Abia viarumque et operum eius scripta sunt diligentissime in libro prophetae Addo



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.