THE HOLY BIBLE Vulgate

The Second Epistle of St. Paul to the Corinthians (Author Paul)

1:1Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia

1:2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

1:3benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationis

1:4qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo

1:5quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostra

1:6sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur

1:7et spes nostra firma pro vobis scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis

1:8non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quae facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut taederet nos etiam vivere

1:9sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos

1:10qui de tantis periculis eripuit nos et eruet in quem speramus quoniam et adhuc eripiet

1:11adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis ut ex multis personis eius quae in nobis est donationis per multos gratiae agantur pro nobis

1:12nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos

1:13non enim alia scribimus vobis quam quae legistis et cognoscitis spero autem quod usque in finem cognoscetis

1:14sicut et cognovistis nos ex parte quia gloria vestra sumus sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi

1:15et hac confidentia volui prius venire ad vos ut secundam gratiam haberetis

1:16et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Iudaeam

1:17cum hoc ergo voluissem numquid levitate usus sum aut quae cogito secundum carnem cogito ut sit apud me est et non

1:18fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos non est in illo est et non

1:19Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos praedicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuit

1:20quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostram

1:21qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus

1:22et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris

1:23ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens vobis non veni ultra Corinthum

1:24non quia dominamur fidei vestrae sed adiutores sumus gaudii vestri nam fide stetistis

2:1statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos

2:2si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me

2:3et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est

2:4nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis

2:5si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos

2:6sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus

2:7ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est

2:8propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem

2:9ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis

2:10cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi

2:11ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius

2:12cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino

2:13non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam

2:14Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco

2:15quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt

2:16aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus

2:17non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur

3:1incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis

3:2epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus

3:3manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus

3:4fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum

3:5non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est

3:6qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat

3:7quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur

3:8quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria

3:9nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria

3:10nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam

3:11si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est

3:12habentes igitur talem spem multa fiducia utimur

3:13et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur

3:14sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur

3:15sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum

3:16cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen

3:17Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas

3:18nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.