10:1ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis
10:2rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus
10:3in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus
10:4nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes
10:5et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi
10:6et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia
10:7quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos
10:8nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam
10:9ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas
10:10quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis
10:11hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto
10:12non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis
10:13nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos
10:14non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi
10:15non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam
10:16etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari
10:17qui autem gloriatur in Domino glorietur
10:18non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat
11:1utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me
11:2aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo
11:3timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo
11:4nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini
11:5existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis
11:6et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis
11:7aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis
11:8alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum
11:9et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo
11:10est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae
11:11quare quia non diligo vos Deus scit
11:12quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos
11:13nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi
11:14et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis
11:15non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum
11:16iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier
11:17quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae
11:18quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor
11:19libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes
11:20sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit
11:21secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego
11:22Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego
11:23ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter
11:24a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi
11:25ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui
11:26in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus
11:27in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate
11:28praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum
11:29quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror
11:30si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor
11:31Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior
11:32Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet
11:33et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius
12:1si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini
12:2scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum
12:3et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit
12:4quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui
12:5pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis
12:6nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me
12:7et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet
12:8propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me
12:9et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi
12:10propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum
12:11factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum
12:12signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus
12:13quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam
12:14ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis
12:15ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus diligar
12:16sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi
12:17numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos
12:18rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis
12:19olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem
12:20timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos
12:21ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt
13:1ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum
13:2praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam
13:3an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis
13:4nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis
13:5vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis
13:6spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi
13:7oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus
13:8non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate
13:9gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem
13:10ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem
13:11de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum
13:12salutate invicem in osculo sancto
13:13salutant vos sancti omnes
13:14gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen