THE HOLY BIBLE Vulgate

The Second Epistle of St. Paul to the Corinthians (Author Paul)

4:1ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus

4:2sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo

4:3quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum

4:4in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei

4:5non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum

4:6quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu

4:7habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis

4:8in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur

4:9persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus

4:10semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur

4:11semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali

4:12ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis

4:13habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur

4:14scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum

4:15omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei

4:16propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem

4:17id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis

4:18non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt

5:1scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis

5:2nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes

5:3si tamen vestiti non nudi inveniamur

5:4nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita

5:5qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus

5:6audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino

5:7per fidem enim ambulamus et non per speciem

5:8audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum

5:9et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi

5:10omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum

5:11scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse

5:12non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde

5:13sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis

5:14caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt

5:15et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit

5:16itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus

5:17si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova

5:18omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis

5:19quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis

5:20pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo

5:21eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso

6:1adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis

6:2ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis

6:3nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium

6:4sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis

6:5in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis

6:6in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta

6:7in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris

6:8per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti

6:9quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati

6:10quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes

6:11os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est

6:12non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris

6:13eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos

6:14nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras

6:15quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele

6:16qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus

6:17propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis

6:18et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.