THE HOLY BIBLE Vulgate

The Second Epistle of St. Paul to the Corinthians (Author Paul)

7:1has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei

7:2capite nos neminem laesimus neminem corrupimus neminem circumvenimus

7:3non ad condemnationem dico praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad conmoriendum et ad convivendum

7:4multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni tribulatione nostra

7:5nam et cum venissemus Macedoniam nullam requiem habuit caro nostra sed omnem tribulationem passi foris pugnae intus timores

7:6sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi

7:7non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio quo consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum vestram aemulationem pro me ita ut magis gauderem

7:8quoniam et si contristavi vos in epistula non me paenitet et si paeniteret videns quod epistula illa et si ad horam vos contristavit

7:9nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad paenitentiam contristati enim estis secundum Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis

7:10quae enim secundum Deum tristitia est paenitentiam in salutem stabilem operatur saeculi autem tristitia mortem operatur

7:11ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur sollicitudinem sed defensionem sed indignationem sed timorem sed desiderium sed aemulationem sed vindictam in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio

7:12igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo

7:13ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis

7:14et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quae fuit ad Titum veritas facta est

7:15et viscera eius abundantius in vos sunt reminiscentis omnium vestrum oboedientiam quomodo cum timore et tremore excepistis eum

7:16gaudeo quod in omnibus confido in vobis

8:1notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae

8:2quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum

8:3quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt

8:4cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos

8:5et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei

8:6ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam

8:7sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis

8:8non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans

8:9scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis

8:10et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore

8:11nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis

8:12si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet

8:13non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate

8:14in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est

8:15qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit

8:16gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi

8:17quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos

8:18misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias

8:19non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram

8:20devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis

8:21providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus

8:22misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos

8:23sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi

8:24ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum

9:1nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis

9:2scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos

9:3misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis

9:4ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia

9:5necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam

9:6hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet

9:7unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus

9:8potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum

9:9sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum

9:10qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae

9:11ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo

9:12quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino

9:13per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes

9:14et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis

9:15gratias Deo super inenarrabili dono eius



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.