THE HOLY BIBLE Vulgate

Fourth Book of Kings (Author Compiled by Isaias and Jeremias from records of Nathan, Gad, Addo, Ahias, Jehu and others.)

15:1anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israhel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iudae

15:2sedecim annorum erat cum regnare coepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Iecelia de Hierusalem

15:3fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecit Amasias pater eius

15:4verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis

15:5percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae

15:6reliqua autem sermonum Azariae et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda

15:7et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioatham filius eius pro eo

15:8anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israhel in Samaria sex mensibus

15:9et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres eius non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel

15:10coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eo

15:11reliqua autem verborum Zacchariae nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

15:12ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israhel factumque est ita

15:13Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae regnavit autem uno mense in Samaria

15:14et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum regnavitque pro eo

15:15reliqua autem verborum Sellum et coniuratio eius per quam tetendit insidias nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

15:16tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos eius de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes praegnantes eius et scidit eas

15:17anno tricesimo nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem filius Gaddi super Israhel decem annis in Samaria

15:18fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel cunctis diebus eius

15:19veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius

15:20indixitque Manahem argentum super Israhel cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra

15:21reliqua autem sermonum Manahem et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

15:22et dormivit Manahem cum patribus suis regnavitque Phaceia filius eius pro eo

15:23anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israhel in Samaria biennio

15:24et fecit quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel

15:25coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob et iuxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eo

15:26reliqua autem sermonum Phaceia et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

15:27anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius Romeliae super Israhel in Samaria viginti annis

15:28et fecit quod malum erat coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel

15:29in diebus Phacee regis Israhel venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Aiom et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in Assyrios

15:30coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee filium Romeliae et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae

15:31reliqua autem sermonum Phacee et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

15:32anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israhel regnavit Ioatham filius Oziae regis Iuda

15:33viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc

15:34fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus operatus est

15:35verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam

15:36reliqua autem sermonum Ioatham et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda

15:37in diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae

15:38et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius eius pro eo

16:1anno septimodecimo Phacee filii Romeliae regnavit Ahaz filius Ioatham regis Iuda

16:2viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater eius

16:3sed ambulavit in via regum Israhel insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quae dissipavit Dominus coram filiis Israhel

16:4immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso

16:5tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum cumque obsiderent Ahaz non valuerunt superare eum

16:6in tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ahilam Syriae et eiecit Iudaeos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam et habitaverunt ibi usque in diem hanc

16:7misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem Assyriorum dicens servus tuus et filius tuus ego sum ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israhel qui consurrexerunt adversum me

16:8et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum munera

16:9qui et adquievit voluntati eius ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius Cyrenen Rasin autem interfecit

16:10perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et similitudinem iuxta omne opus eius

16:11extruxitque Urias sacerdos altare iuxta omnia quae praeceperat rex Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec veniret rex Ahaz de Damasco

16:12cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus est illud ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum

16:13et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum quae obtulerat super altare

16:14porro altare aeneum quod erat coram Domino transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem

16:15praecepit quoque rex Ahaz Uriae sacerdoti dicens super altare maius offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et holocaustum regis et sacrificium eius et holocaustum universi populi terrae et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victimae super illud effundes altare vero aeneum erit paratum ad voluntatem meam

16:16fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia quae praeceperat rex Ahaz

16:17tulit autem rex Ahaz celatas bases et luterem qui erat desuper et mare deposuit de bubus aeneis qui sustentabant illud et posuit super pavimentum stratum lapide

16:18Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum

16:19reliqua autem verborum Ahaz quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda

16:20dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David et regnavit Ezechias filius eius pro eo

17:1anno duodecimo Ahaz regis Iuda regnavit Osee filius Hela in Samaria super Israhel novem annis

17:2fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israhel qui ante eum fuerant

17:3contra hunc ascendit Salmanassar rex Assyriorum et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributa

17:4cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum misit in carcerem

17:5pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis

17:6anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israhel in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor iuxta fluvium Gozan in civitatibus Medorum

17:7factum est enim cum peccassent filii Israhel Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Aegypti de manu Pharaonis regis Aegypti coluerunt deos alienos

17:8et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israhel et regum Israhel quia similiter fecerant

17:9et operuerunt filii Israhel verbis non rectis Dominum Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam

17:10feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum

17:11et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima inritantes Dominum

17:12et coluerunt inmunditias de quibus praecepit Dominus eis ne facerent verbum hoc

17:13et testificatus est Dominus in Israhel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis vestris pessimis et custodite praecepta mea et caerimonias iuxta omnem legem quam praecepi patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum

17:14qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum qui noluerunt oboedire Domino Deo suo

17:15et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos secutique sunt vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes quae erant per circuitum eorum super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebant

17:16et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal

17:17et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et inritarent eum

17:18iratusque est Dominus vehementer Israhel et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo

17:19sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui verum ambulavit in erroribus Israhel quos operatus fuerat

17:20proiecitque Dominus omne semen Israhel et adflixit eos et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua

17:21ex eo iam tempore quo scissus est Israhel a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israhel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum

17:22et ambulaverunt filii Israhel in universis peccatis Hieroboam quae fecerat non recesserunt ab eis

17:23usquequo auferret Dominus Israhel a facie sua sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est Israhel de terra sua in Assyrios usque in diem hanc

17:24adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Haiath et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israhel qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius

17:25cumque ibi habitare coepissent non timebant Dominum et inmisit eis Dominus leones qui interficiebant eos

17:26nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae ignorant legitima Dei terrae et inmisit in eos Dominus leones et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terrae

17:27praecepit autem rex Assyriorum dicens ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terrae

17:28igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum

17:29et unaquaeque gens fabricata est deum suum posueruntque eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae gens et gens in urbibus suis in quibus habitabant

17:30viri enim babylonii fecerunt Socchothbenoth viri autem chutheni fecerunt Nergel et viri de Emath fecerunt Asima

17:31porro Evei fecerunt Nebaaz et Tharthac hii autem qui erant de Sepharvaim conburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim

17:32et nihilominus colebant Dominum fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis sublimibus

17:33et cum Dominum colerent diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam

17:34usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt caerimonias eius et iudicia et legem et mandatum quod praeceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit Israhel

17:35et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis

17:36sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum adorate et ipsi immolate

17:37caerimonias quoque et iudicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienos

17:38et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci nec colatis deos alienos

17:39sed Dominum Deum vestrum timete et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum

17:40illi vero non audierunt sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant

17:41fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum sed nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in praesentem diem



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.