THE HOLY BIBLE Vulgate

The Second Epistle of St. Paul to the Thessalonians (Author Paul)

1:1Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

1:2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

1:3gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem

1:4ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis

1:5in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini

1:6si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant

1:7et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius

1:8in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu

1:9qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius

1:10cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo

1:11in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute

1:12ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi

2:1rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum

2:2ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini

2:3ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis

2:4qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus

2:5non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis

2:6et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore

2:7nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat

2:8et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui

2:9eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus

2:10et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent

2:11ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio

2:12ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati

2:13nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis

2:14ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi

2:15itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram

2:16ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia

2:17exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono

3:1de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos

3:2et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides

3:3fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo

3:4confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis

3:5Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi

3:6denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis

3:7ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos

3:8neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus

3:9non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos

3:10nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet

3:11audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes

3:12his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent

3:13vos autem fratres nolite deficere benefacientes

3:14quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur

3:15et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem

3:16ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis

3:17salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo

3:18gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.