10:1vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica
10:2religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper
10:3vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli
10:4at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei
10:5et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus
10:6hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare
10:7et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant
10:8quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen
10:9postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam
10:10et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus
10:11et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram
10:12in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli
10:13et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca
10:14ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum
10:15et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris
10:16hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum
10:17et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam
10:18et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium
10:19Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te
10:20surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos
10:21descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis
10:22qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te
10:23introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum
10:24altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
10:25et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit
10:26Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum
10:27et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant
10:28dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem
10:29propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me
10:30et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida
10:31et ait Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei
10:32mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare
10:33confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino
10:34aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus
10:35sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi
10:36verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus
10:37vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes
10:38Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo
10:39et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno
10:40hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
10:41non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis
10:42et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
10:43huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum
10:44adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum
10:45et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est
10:46audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum tunc respondit Petrus
10:47numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos
10:48et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus
11:1audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei
11:2cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione
11:3dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis
11:4incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens
11:5ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me
11:6in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli
11:7audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca
11:8dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum
11:9respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris
11:10hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum
11:11et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me
11:12dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri
11:13narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
11:14qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua
11:15cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio
11:16recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto
11:17si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum
11:18his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit
11:19et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis
11:20erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum
11:21et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum
11:22pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam
11:23qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino
11:24quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino
11:25profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum
11:26quem cum invenisset perduxit Antiochiam et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani
11:27in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam
11:28et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio
11:29discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus
11:30quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli
12:1eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia
12:2occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio
12:3videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum
12:4quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo
12:5et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo
12:6cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem
12:7et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius
12:8dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me
12:9et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre
12:10transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo
12:11et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum
12:12consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes
12:13pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode
12:14et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam
12:15at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est
12:16Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt
12:17annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum
12:18facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset
12:19Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est
12:20erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo
12:21statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos
12:22populus autem adclamabat dei voces et non hominis
12:23confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit
12:24verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur
12:25Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus