THE HOLY BIBLE Vulgate

The Acts of the Apostles (Author Luke)

13:1erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus

13:2ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos

13:3tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos

13:4et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum

13:5et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio

13:6et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu

13:7qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei

13:8resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide

13:9Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum

13:10dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas

13:11et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret

13:12tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini

13:13et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam

13:14illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt

13:15post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite

13:16surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite

13:17Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea

13:18et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto

13:19et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum

13:20quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam

13:21et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta

13:22et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas

13:23huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum

13:24praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel

13:25cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere

13:26viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est

13:27qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt

13:28et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum

13:29cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento

13:30Deus vero suscitavit eum a mortuis

13:31qui visus est per dies multos his qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem

13:32et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est

13:33quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te

13:34quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia

13:35ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem

13:36David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem

13:37quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem

13:38notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum

13:39adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari in hoc omnis qui credit iustificatur

13:40videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis

13:41videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis

13:42exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec

13:43cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei

13:44sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini

13:45videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes

13:46tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes

13:47sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae

13:48audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam

13:49disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem

13:50Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis

13:51at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium

13:52discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto

14:1factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo

14:2qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres

14:3multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum

14:4divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis

14:5cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos

14:6intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem

14:7et ibi evangelizantes erant

14:8et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat

14:9hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret

14:10dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat

14:11turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos

14:12et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi

14:13sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare

14:14quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes

14:15et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt

14:16qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas

14:17et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra

14:18et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent

14:19supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse

14:20circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben

14:21cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam

14:22confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei

14:23et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt

14:24transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam

14:25et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam

14:26et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt

14:27cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei

14:28morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.