THE HOLY BIBLE Vulgate

The Acts of the Apostles (Author Luke)

15:1et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri

15:2facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione

15:3illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus

15:4cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis

15:5surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi

15:6conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc

15:7cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere

15:8et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis

15:9et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum

15:10nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus

15:11sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi

15:12tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos

15:13et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me

15:14Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo

15:15et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est

15:16post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud

15:17ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec

15:18notum a saeculo est Domino opus suum

15:19propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum

15:20sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine

15:21Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur

15:22tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus

15:23scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem

15:24quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus

15:25placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo

15:26hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi

15:27misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem

15:28visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario

15:29ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete

15:30illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam

15:31quam cum legissent gavisi sunt super consolatione

15:32Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt

15:33facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos

15:34[]

15:35Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini

15:36post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant

15:37Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus

15:38Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum

15:39facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum

15:40Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus

15:41perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias

16:1pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili

16:2huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres

16:3hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset

16:4cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis

16:5et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie

16:6transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia

16:7cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu

16:8cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem

16:9et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos

16:10ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis

16:11navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim

16:12et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes

16:13die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant

16:14et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo

16:15cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos

16:16factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando

16:17haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis

16:18hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora

16:19videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes

16:20et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei

16:21et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani

16:22et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi

16:23et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos

16:24qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno

16:25media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant

16:26subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt

16:27expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos

16:28clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus

16:29petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae

16:30et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam

16:31at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua

16:32et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius

16:33et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo

16:34cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo

16:35et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos

16:36nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace

16:37Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant

16:38et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent

16:39et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem

16:40exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt

17:1cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum

17:2secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis

17:3adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis

17:4et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucae

17:5zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum

17:6et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt

17:7quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse Iesum

17:8concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec

17:9et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eos

17:10fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum introierunt

17:11hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent

17:12et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri non pauci

17:13cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem

17:14statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi

17:15qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt

17:16Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem

17:17disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant

17:18quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis

17:19et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina

17:20nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint haec esse

17:21Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi

17:22stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video

17:23praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis

17:24Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat

17:25nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia

17:26fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum

17:27quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum

17:28in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus

17:29genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile

17:30et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant

17:31eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis

17:32cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum

17:33sic Paulus exivit de medio eorum

17:34quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis

18:1post haec egressus ab Athenis venit Corinthum

18:2et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos

18:3et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur erat autem scenofactoriae artis

18:4[]

18:5cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum

18:6contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam

18:7et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae

18:8Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur

18:9dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas

18:10propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate

18:11sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei

18:12Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal

18:13dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum

18:14incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte vos sustinerem

18:15si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse

18:16et minavit eos a tribunali

18:17adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat

18:18Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum

18:19devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis

18:20rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit

18:21sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente profectus est ab Epheso

18:22et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam

18:23et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos

18:24Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis

18:25hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis

18:26hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei

18:27cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderant

18:28vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Iesum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.