THE HOLY BIBLE Vulgate

The Acts of the Apostles (Author Luke)

19:1factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos

19:2dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus

19:3ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in Iohannis baptismate

19:4dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Iesum

19:5his auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu

19:6et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant

19:7erant autem omnes viri fere duodecim

19:8introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei

19:9cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni

19:10hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles

19:11virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli

19:12ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur

19:13temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat

19:14erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant

19:15respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estis

19:16et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa

19:17hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu

19:18multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suos

19:19multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium

19:20ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur

19:21his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre

19:22mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia

19:23facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via

19:24Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum

19:25quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis

19:26et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt

19:27non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit

19:28his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum

19:29et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli

19:30Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuli

19:31quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum

19:32alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissent

19:33de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Iudaeis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo

19:34quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum

19:35et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae Iovisque prolis

19:36cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere

19:37adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam vestram

19:38quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent invicem

19:39si quid autem alterius rei quaeritis in legitima ecclesia poterit absolvi

19:40nam et periclitamur argui seditionis hodiernae cum nullus obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus istius

19:41et cum haec dixisset dimisit ecclesiam

20:1postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam

20:2cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam

20:3ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam

20:4comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus

20:5hii cum praecessissent sustinebant nos Troade

20:6nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem

20:7in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem

20:8erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati

20:9sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus

20:10ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est

20:11ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est

20:12adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime

20:13nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus

20:14cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen

20:15et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum

20:16proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis

20:17a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae

20:18qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim

20:19serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum

20:20quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos

20:21testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum

20:22et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans

20:23nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent

20:24sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei

20:25et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei

20:26quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium

20:27non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis

20:28adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo

20:29ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi

20:30et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se

20:31propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum

20:32et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus

20:33argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi

20:34ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae

20:35omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere

20:36et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit

20:37magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum

20:38dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.