23:1intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem
23:2princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius
23:3tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti
23:4et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis
23:5dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices
23:6sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor
23:7et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo
23:8Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur
23:9factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus
23:10et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra
23:11sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari
23:12facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum
23:13erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant
23:14qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum
23:15nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum
23:16quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo
23:17vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi
23:18et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi
23:19adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi
23:20ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo
23:21tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum
23:22tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset
23:23et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis
23:24et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem
23:25[]
23:26scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem
23:27virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est
23:28volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum
23:29quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen
23:30et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te
23:31milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem
23:32et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra
23:33qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum
23:34cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia
23:35audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum
24:1post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum
24:2et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam
24:3semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione
24:4ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia
24:5invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum
24:6qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus
24:7[]
24:8a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum
24:9adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere
24:10respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam
24:11potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem
24:12et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate
24:13neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me
24:14confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt
24:15spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum
24:16in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper
24:17post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota
24:18in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu
24:19quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me
24:20aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio
24:21nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
24:22distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos
24:23iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei
24:24post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum
24:25disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te
24:26simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo
24:27biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum
25:1Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea
25:2adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum
25:3postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via
25:4Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum
25:5qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum
25:6demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci
25:7qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare
25:8Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi
25:9Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me
25:10dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti
25:11si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello
25:12tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis
25:13et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum
25:14et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus
25:15de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem
25:16ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina
25:17cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum
25:18de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum
25:19quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere
25:20haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis
25:21Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem
25:22Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum
25:23altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus
25:24et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius
25:25ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere
25:26de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam
25:27sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare