THE HOLY BIBLE Vulgate

The Acts of the Apostles (Author Luke)

3:1Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam

3:2et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum

3:3is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet

3:4intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos

3:5at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis

3:6Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula

3:7et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae

3:8et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum

3:9et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum

3:10cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi

3:11cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes

3:12videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare

3:13Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti

3:14vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis

3:15auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus

3:16et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum

3:17et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri

3:18Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic

3:19paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini

3:20et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum

3:21quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum

3:22Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis

3:23erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe

3:24et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos

3:25vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae

3:26vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua

4:1loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei

4:2dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis

4:3et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera

4:4multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia

4:5factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem

4:6et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali

4:7et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos

4:8tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores

4:9si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est

4:10notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus

4:11hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli

4:12et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri

4:13videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant

4:14hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere

4:15iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem

4:16dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare

4:17sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum

4:18et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu

4:19Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate

4:20non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui

4:21at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat

4:22annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis

4:23dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent

4:24qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt

4:25qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania

4:26adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius

4:27convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel

4:28facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri

4:29et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum

4:30in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu

4:31et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia

4:32multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia

4:33et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis

4:34neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant

4:35et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat

4:36Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere

4:37cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum

5:1vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum

5:2et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit

5:3dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri

5:4nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo

5:5audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant

5:6surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt

5:7factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit

5:8respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti

5:9Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te

5:10confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum

5:11et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt haec

5:12per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis

5:13ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed magnificabat eos populus

5:14magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum

5:15ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum

5:16concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes

5:17exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo

5:18et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica

5:19angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit

5:20ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius

5:21qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur

5:22cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt

5:23dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus

5:24ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret

5:25adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum

5:26tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur

5:27et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum

5:28dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius

5:29respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire oportet Deo magis quam hominibus

5:30Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno

5:31hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum

5:32et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi

5:33haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos

5:34surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri

5:35dixitque ad illos viri israhelitae adtendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis

5:36ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum

5:37post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt

5:38et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et sinite illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur

5:39si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini

5:40consenserunt autem illi et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos

5:41et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati

5:42omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Iesum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.