THE HOLY BIBLE Vulgate

The Acts of the Apostles (Author Luke)

6:1in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum

6:2convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis

6:3considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus

6:4nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus

6:5et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum

6:6hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus

6:7et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei

6:8Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo

6:9surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano

6:10et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur

6:11tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum

6:12commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium

6:13et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem

6:14audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses

6:15et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli

7:1dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent

7:2qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram

7:3et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero

7:4tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis

7:5et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium

7:6locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis

7:7et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto

7:8et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas

7:9et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo

7:10et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam

7:11venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri

7:12cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum

7:13et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius

7:14mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque

7:15et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri

7:16et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem

7:17cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto

7:18quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph

7:19hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur

7:20eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui

7:21exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium

7:22et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis

7:23cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel

7:24et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio

7:25existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt

7:26sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum

7:27qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos

7:28numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium

7:29fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos

7:30et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi

7:31Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini

7:32ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare

7:33dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est

7:34videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum

7:35hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo

7:36hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta

7:37hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me

7:38hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis

7:39cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum

7:40dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei

7:41et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum

7:42convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel

7:43et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem

7:44tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat

7:45quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David

7:46qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob

7:47Salomon autem aedificavit illi domum

7:48sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit

7:49caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est

7:50nonne manus mea fecit haec omnia

7:51dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos

7:52quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis

7:53qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis

7:54audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum

7:55cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei

7:56et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei

7:57exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum

7:58et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus

7:59et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum

7:60positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit

8:1Saulus autem erat consentiens neci eius facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos

8:2curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum

8:3Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam

8:4igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum

8:5Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum

8:6intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat

8:7multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt

8:8factum est ergo magnum gaudium in illa civitate

8:9vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum

8:10cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna

8:11adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos

8:12cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres

8:13tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur

8:14cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem

8:15qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum

8:16nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu

8:17tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum

8:18cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam

8:19dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum

8:20Petrus autem dixit ad eum pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri

8:21non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo

8:22paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui

8:23in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse

8:24respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis

8:25et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant

8:26angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta

8:27et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem

8:28et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam

8:29dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum

8:30adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis

8:31qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum

8:32locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum

8:33in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius

8:34respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo

8:35aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum

8:36et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari

8:37[]

8:38et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum

8:39cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens

8:40Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream

9:1Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum

9:2et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem

9:3et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo

9:4et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris

9:5qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris

9:6sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere

9:7viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes

9:8surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum

9:9et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit

9:10erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine

9:11et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat

9:12et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat

9:13respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem

9:14et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum

9:15dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel

9:16ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati

9:17et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto

9:18et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est

9:19et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot

9:20et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei

9:21stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum

9:22Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus

9:23cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent

9:24notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent

9:25accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta

9:26cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus

9:27Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu

9:28et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem

9:29et fiducialiter agens in nomine Domini loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem quaerebant occidere eum

9:30quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum

9:31ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur

9:32factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae

9:33invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus

9:34et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit

9:35et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae qui conversi sunt ad Dominum

9:36in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat

9:37factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo

9:38cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos

9:39exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas

9:40eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit

9:41dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam

9:42notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino

9:43factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.