4:1audite verbum hoc vaccae pingues quae estis in monte Samariae quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes quae dicitis dominis vestris adferte et bibemus
4:2iuravit Dominus Deus in sancto suo quia ecce dies venient super vos et levabunt vos in contis et reliquias vestras in ollis ferventibus
4:3et per aperturas exibitis altera contra alteram et proiciemini in Armon dicit Dominus
4:4venite ad Bethel et impie agite ad Galgalam et multiplicate praevaricationem et offerte mane victimas vestras tribus diebus decimas vestras
4:5et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et adnuntiate sic enim voluistis filii Israhel dicit Dominus Deus
4:6unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panum in omnibus locis vestris et non estis reversi ad me dicit Dominus
4:7ego quoque prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses superessent usque ad messem et plui super civitatem unam et super civitatem alteram non plui pars una conpluta est et pars super quam non plui aruit
4:8et venerunt duae et tres civitates ad civitatem unam ut biberent aquam et non sunt satiatae et non redistis ad me dicit Dominus
4:9percussi vos in vento urente et in aurugine multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca et non redistis ad me dicit Dominus
4:10misi in vos mortem in via Aegypti percussi in gladio iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras et non redistis ad me dicit Dominus
4:11subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et facti estis quasi torris raptus de incendio et non redistis ad me dicit Dominus
4:12quapropter haec faciam tibi Israhel postquam autem haec fecero tibi praeparare in occursum Dei tui Israhel
4:13quia ecce formans montes et creans ventum et adnuntians homini eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens super excelsa terrae Dominus Deus exercituum nomen eius
5:1audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus Israhel cecidit non adiciet ut resurgat
5:2virgo Israhel proiecta est in terram suam non est qui suscitet eam
5:3quia haec dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum relinquentur in ea decem in domo Israhel
5:4quia haec dicit Dominus domui Israhel quaerite me et vivetis
5:5et nolite quaerere Bethel et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit inutilis
5:6quaerite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis domus Ioseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel
5:7qui convertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra relinquitis
5:8facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius
5:9qui subridet vastitatem super robustum et depopulationem super potentem adfert
5:10odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt
5:11idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum
5:12quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes
5:13ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est
5:14quaerite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis
5:15odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph
5:16propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere
5:17et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in medio tui dicit Dominus
5:18vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebrae et non lux
5:19quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber
5:20numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea
5:21odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem coetuum vestrorum
5:22quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam
5:23aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae non audiam
5:24et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis
5:25numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israhel
5:26et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis
5:27et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus exercituum nomen eius
6:1vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel
6:2transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est
6:3qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis
6:4qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti
6:5qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici
6:6bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph
6:7quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium
6:8iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis
6:9quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur
6:10et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini
6:11quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus
6:12numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium
6:13qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua
6:14ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti