THE HOLY BIBLE Vulgate

The Epistle of St. Paul to the Colossians (Author Paul)

1:1Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater

1:2his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro

1:3gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes

1:4audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes

1:5propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii

1:6quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate

1:7sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu

1:8qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu

1:9ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali

1:10ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei

1:11in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio

1:12gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine

1:13qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae

1:14in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum

1:15qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae

1:16quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt

1:17et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant

1:18et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens

1:19quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare

1:20et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt

1:21et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis

1:22nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso

1:23si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister

1:24qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia

1:25cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei

1:26mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius

1:27quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae

1:28quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu

1:29in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute

2:1volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne

2:2ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu

2:3in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi

2:4hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum

2:5nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae

2:6sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate

2:7radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione

2:8videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum

2:9quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter

2:10et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis

2:11in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi

2:12consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis

2:13et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta

2:14delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci

2:15expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso

2:16nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum

2:17quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi

2:18nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae

2:19et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei

2:20si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis

2:21ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris

2:22quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum

2:23quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis

3:1igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens

3:2quae sursum sunt sapite non quae supra terram

3:3mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo

3:4cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria

3:5mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus

3:6propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis

3:7in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis

3:8nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro

3:9nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius

3:10et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum

3:11ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus

3:12induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam

3:13subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos

3:14super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis

3:15et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote

3:16verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo

3:17omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum

3:18mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino

3:19viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas

3:20filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino

3:21patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant

3:22servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum

3:23quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus

3:24scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite

3:25qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio

4:1domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo

4:2orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione

4:3orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum

4:4ut manifestem illud ita ut oportet me loqui

4:5in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes

4:6sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere

4:7quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino

4:8quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra

4:9cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis

4:10salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum

4:11et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio

4:12salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei

4:13testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli

4:14salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas

4:15salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam

4:16et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis

4:17et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas

4:18salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.