THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Deuteronomy (Author Moses)

13:1si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium vidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum

13:2et evenerit quod locutus est et dixerit tibi eamus et sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis

13:3non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra

13:4Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi adherebitis

13:5propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi praecepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui

13:6si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui

13:7cunctarum in circuitu gentium quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae

13:8non adquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum

13:9sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum

13:10lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis

13:11ut omnis Israhel audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile

13:12si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos

13:13egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tuae atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis

13:14quaere sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam

13:15statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam omniaque quae in illa sunt usque ad pecora

13:16quicquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medium platearum eius et cum ipsa civitate succendes ita ut universa consumas Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non aedificabitur amplius

13:17et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis

13:18quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia praecepta eius quae ego praecipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui

14:1filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo

14:2quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram

14:3ne comedatis quae inmunda sunt

14:4hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram

14:5cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum

14:6omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis

14:7de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis

14:8sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis

14:9haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite

14:10quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt

14:11omnes aves mundas comedite

14:12inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum

14:13ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum

14:14et omne corvini generis

14:15strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum

14:16herodium et cycnum et ibin

14:17ac mergulum porphirionem et nycticoracem

14:18onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem

14:19et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur

14:20omne quod mundum est comedite

14:21quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae

14:22decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos

14:23et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore

14:24cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec cuncta portare

14:25vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus

14:26et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua

14:27et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua

14:28anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas

14:29venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris

15:1septimo anno facies remissionem

15:2quae hoc ordine celebrabitur cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus remissionis est Domini

15:3a peregrino et advena exiges civem et propinquum repetendi non habes potestatem

15:4et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut benedicat tibi Dominus in terra quam traditurus est tibi in possessionem

15:5si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universa quae iussit et quae ego hodie praecipio tibi benedicet tibi ut pollicitus est

15:6fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum dominaberis nationibus plurimis et tui nemo dominabitur

15:7si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes manum

15:8sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quod eum indigere perspexeris

15:9cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum

15:10sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris

15:11non deerunt pauperes in terra habitationis tuae idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in terra

15:12cum tibi venditus fuerit frater tuus hebraeus aut hebraea et sex annis servierit tibi in septimo anno dimittes eum liberum

15:13et quem libertate donaveris nequaquam vacuum abire patieris

15:14sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi

15:15memento quod et ipse servieris in terra Aegypti et liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc praecipiam tibi

15:16sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat

15:17adsumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae et serviet tibi usque in aeternum ancillae quoque similiter facies

15:18non avertes ab eis oculos tuos quando dimiseris eos liberos quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quae agis

15:19de primogenitis quae nascuntur in armentis et ovibus tuis quicquid sexus est masculini sanctificabis Domino Deo tuo non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium

15:20in conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus tu et domus tua

15:21sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile non immolabitur Domino Deo tuo

15:22sed intra portas urbis tuae comedes illud tam mundus quam inmundus similiter vescentur eis quasi caprea et cervo

15:23hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas sed effundas in terram quasi aquam

16:1observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte

16:2immolabisque phase Domino Deo tuo de ovibus et de bubus in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi

16:3non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus es de Aegypto ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae

16:4non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est vesperi in die primo mane

16:5non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum quas Dominus Deus tuus daturus est tibi

16:6sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando egressus es de Aegypto

16:7et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua

16:8sex diebus comedes azyma et in die septimo quia collecta est Domini Dei tui non facies opus

16:9septem ebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris

16:10et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo oblationem spontaneam manus tuae quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui

16:11et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi

16:12et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies quae praecepta sunt

16:13sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas

16:14et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt

16:15septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in laetitia

16:16tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus

16:17sed offeret unusquisque secundum quod habuerit iuxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei

16:18iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut iudicent populum iusto iudicio

16:19nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum

16:20iuste quod iustum est persequeris ut vivas et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi

16:21non plantabis lucum et omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui

16:22nec facies tibi atque constitues statuam quae odit Dominus Deus tuus



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.