THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Deuteronomy (Author Moses)

26:1cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in illa

26:2tolles de cunctis frugibus primitias et pones in cartallo pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen eius

26:3accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua iuravit patribus nostris ut daret eam nobis

26:4suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius ponet ante altare Domini Dei tui

26:5et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitae multitudinis

26:6adflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt inponentes onera gravissima

26:7et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias

26:8et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento in ingenti pavore in signis atque portentis

26:9et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram lacte et melle manantem

26:10et idcirco nunc offero primitias frugum terrae quam dedit Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui adorato Domino Deo tuo

26:11et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae tu et Levites et advena qui tecum est

26:12quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio dabis Levitae et advenae et pupillo et viduae ut comedant intra portas tuas et saturentur

26:13loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitae et advenae pupillo et viduae sicut iussisti mihi non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii

26:14non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut praecepisti mihi

26:15respice de sanctuario tuo de excelso caelorum habitaculo et benedic populo tuo Israhel et terrae quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terrae lacte et melle mananti

26:16hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata haec atque iudicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua

26:17Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias caerimonias illius et mandata atque iudicia et oboedias eius imperio

26:18et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia praecepta eius

26:19et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est

27:1praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie

27:2cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos

27:3ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis

27:4quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce

27:5et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit

27:6et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo

27:7et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo

27:8et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide

27:9dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui

27:10audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi

27:11praecepitque Moses populo in die illo dicens

27:12hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin

27:13et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim

27:14et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce

27:15maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen

27:16maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen

27:17maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen

27:18maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen

27:19maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen

27:20maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen

27:21maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen

27:22maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen

27:23maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen

27:24maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen

27:25maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen

27:26maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen

28:1sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata eius quae ego praecipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra

28:2venientque super te universae benedictiones istae et adprehendent te si tamen praecepta eius audieris

28:3benedictus tu in civitate et benedictus in agro

28:4benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum greges armentorum et caulae ovium tuarum

28:5benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae

28:6benedictus eris et ingrediens et egrediens

28:7dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua

28:8emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam acceperis

28:9suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius

28:10videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te et timebunt te

28:11abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum fructu terrae tuae quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi

28:12aperiet Dominus thesaurum suum optimum caelum ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies

28:13constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie et custodieris et feceris

28:14ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos

28:15quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata eius et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istae et adprehendent te

28:16maledictus eris in civitate maledictus in agro

28:17maledictum horreum tuum et maledictae reliquiae tuae

28:18maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae armenta boum tuorum et greges ovium tuarum

28:19maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens

28:20mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me

28:21adiungat Dominus tibi pestilentiam donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam

28:22percutiat te Dominus egestate febri et frigore ardore et aestu et aere corrupto ac robigine et persequatur donec pereas

28:23sit caelum quod supra te est aeneum et terra quam calcas ferrea

28:24det Dominus imbrem terrae tuae pulverem et de caelo descendat super te cinis donec conteraris

28:25tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam viam egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris per omnia regna terrae

28:26sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae et non sit qui abigat

28:27percutiat te Dominus ulcere Aegypti et parte corporis per quam stercora digeruntur scabie quoque et prurigine ita ut curari nequeas

28:28percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis

28:29et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te

28:30uxorem accipias et alius dormiat cum ea domum aedifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam

28:31bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuae dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet

28:32filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua

28:33fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus

28:34et stupens ad terrorem eorum quae videbunt oculi tui

28:35percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum

28:36ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi

28:37et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit Dominus

28:38sementem multam iacies in terram et modicum congregabis quia lucustae omnia devorabunt

28:39vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus

28:40olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et peribunt

28:41filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem

28:42omnes arbores tuas et fruges terrae tuae robigo consumet

28:43advena qui tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior

28:44ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in caudam

28:45et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et caerimonias quas praecepit tibi

28:46et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum

28:47eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter rerum omnium abundantiam

28:48servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat

28:49adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu cuius linguam intellegere non possis

28:50gentem procacissimam quae non deferat seni nec misereatur parvulo

28:51et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat

28:52et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus

28:53et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus

28:54homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quae cubat in sinu suo

28:55ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas

28:56tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filiae carnibus

28:57et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas

28:58nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius quae scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum

28:59augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas

28:60et convertet in te omnes adflictiones Aegypti quas timuisti et adherebunt tibi

28:61insuper et universos languores et plagas quae non sunt scriptae in volumine legis huius inducet Dominus super te donec te conterat

28:62et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui

28:63et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic laetabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam

28:64disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus

28:65in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam maerore consumptam

28:66et erit vita tua quasi pendens ante te timebis nocte et die et non credes vitae tuae

28:67mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea quae tuis videbis oculis

28:68reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua dixi tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.