1:1verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem
1:2vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas
1:3quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole
1:4generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat
1:5oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens
1:6gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur
1:7omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant
1:8cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu
1:9quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est
1:10nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos
1:11non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo
1:12ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem
1:13et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea
1:14vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus
1:15perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus
1:16locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit
1:17dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus
1:18eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem
2:1dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar bonis et vidi quod hoc quoque esset vanitas
2:2risum reputavi errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis
2:3cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitae suae
2:4magnificavi opera mea aedificavi mihi domos plantavi vineas
2:5feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus
2:6extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem silvam lignorum germinantium
2:7possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem
2:8coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda
2:9et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum
2:10et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quae paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo
2:11cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole
2:12transivi ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum
2:13et vidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam quantum differt lux tenebris
2:14sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat et didici quod unus utriusque esset interitus
2:15et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas
2:16non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus
2:17et idcirco taeduit me vitae meae videntem mala esse universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus
2:18rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me
2:19quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum
2:20unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole
2:21nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum
2:22quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est
2:23cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et haec non vanitas est
2:24nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est
2:25quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego
2:26homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis
3:1omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo
3:2tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est
3:3tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi
3:4tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi
3:5tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus
3:6tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi
3:7tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi
3:8tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis
3:9quid habet amplius homo de labore suo
3:10vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea
3:11cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem
3:12et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua
3:13omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est
3:14didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur
3:15quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit
3:16vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem
3:17et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit
3:18dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis
3:19idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati
3:20et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur
3:21quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum
3:22et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat