THE HOLY BIBLE Vulgate

Ecclesiastes (Author Solomon)

4:1verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos

4:2et laudavi magis mortuos quam viventes

4:3et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala quae sub sole fiunt

4:4rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est

4:5stultus conplicat manus suas et comedit carnes suas dicens

4:6melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et adflictione animi

4:7considerans repperi et aliam vanitatem sub sole

4:8unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima

4:9melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suae

4:10si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum ruerit non habet sublevantem

4:11et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet

4:12et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur

4:13melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum

4:14quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur

4:15vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adulescente secundo qui consurgit pro eo

4:16infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus

5:1custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae qui nesciunt quid faciant mali

5:2ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui

5:3multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia

5:4si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde

5:5multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere

5:6ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum

5:7ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time

5:8si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii

5:9et insuper universae terrae rex imperat servienti

5:10avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas

5:11ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis

5:12dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum

5:13est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae conservatae in malum domini sui

5:14pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit

5:15sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo

5:16miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum

5:17cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia

5:18hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius

5:19et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei

5:20non enim satis recordabitur dierum vitae suae eo quod Deus occupet deliciis cor eius

6:1est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines

6:2vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est

6:3si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiae suae sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus

6:4frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen eius

6:5non vidit solem neque cognovit distantiam boni et mali

6:6etiam si duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis nonne ad unum locum properant omnia

6:7omnis labor hominis in ore eius sed anima illius non impletur

6:8quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut pergat illuc ubi est vita

6:9melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc vanitas est et praesumptio spiritus

6:10qui futurus est iam vocatum est nomen eius et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere

6:11verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem

6:12quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.