THE HOLY BIBLE Vulgate

Ecclesiastes (Author Solomon)

7:1melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis

7:2melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit

7:3melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis

7:4cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia

7:5melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi

7:6quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas

7:7calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius

7:8melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante

7:9ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit

7:10ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio

7:11utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem

7:12sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo

7:13considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit

7:14in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias

7:15haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua

7:16noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas

7:17ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo

7:18bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit

7:19sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis

7:20non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet

7:21sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi

7:22scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis

7:23cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me

7:24multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam

7:25lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium

7:26et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa

7:27ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem

7:28quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni

7:29solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi

8:1sapientia hominis lucet in vultu eius et potentissimus faciem illius commutavit

8:2ego os regis observo et praecepta iuramenti Dei

8:3ne festines recedere a facie eius neque permaneas in opere malo quia omne quod voluerit faciet

8:4et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest quare ita facis

8:5qui custodit praeceptum non experietur quicquam mali tempus et responsionem cor sapientis intellegit

8:6omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio

8:7quia ignorat praeterita et ventura nullo scire potest nuntio

8:8non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium

8:9omnia haec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suum

8:10vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum sed et hoc vanitas est

8:11etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala

8:12attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem eius

8:13non sit bonum impio nec prolongentur dies eius sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Dei

8:14est et alia vanitas quae fit super terram sunt iusti quibus multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi iustorum facta habeant sed et hoc vanissimum iudico

8:15laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae quos dedit ei Deus sub sole

8:16et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quae versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit

8:17et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole et quanto plus laboraverit ad quaerendum tanto minus inveniat etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperire

9:1omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit

9:2sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa aeque eveniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui verum deierat

9:3hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua et post haec ad inferos deducentur

9:4nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam melior est canis vivens leone mortuo

9:5viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni tradita est memoria eorum

9:6amor quoque et odium et invidia simul perierunt nec habent partem in hoc saeculo et in opere quod sub sole geritur

9:7vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua

9:8omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat

9:9perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitae instabilitatis tuae qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae haec est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole

9:10quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas

9:11verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus

9:12nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit

9:13hanc quoque vidi sub sole sapientiam et probavi maximam

9:14civitas parva et pauci in ea viri venit contra eam rex magnus et vallavit eam extruxitque munitiones per gyrum et perfecta est obsidio

9:15inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis

9:16et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo ergo sapientia pauperis contempta est et verba eius non sunt audita

9:17verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos

9:18melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccaverit multa bona perdet



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.