1:1Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
1:2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
1:3benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo
1:4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
1:5qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
1:6in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto
1:7in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius
1:8quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
1:9ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
1:10in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
1:11in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae
1:12ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo
1:13in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
1:14qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius
1:15propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos
1:16non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis
1:17ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
1:18inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
1:19et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
1:20quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
1:21supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro
1:22et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae
1:23quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur
2:1et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
2:2in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae
2:3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri
2:4Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos
2:5et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati
2:6et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu
2:7ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
2:8gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est
2:9non ex operibus ut ne quis glorietur
2:10ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
2:11propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta
2:12quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo
2:13nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi
2:14ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua
2:15legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem
2:16et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso
2:17et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope
2:18quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem
2:19ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei
2:20superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
2:21in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino
2:22in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu
3:1huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
3:2si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
3:3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
3:4prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
3:5quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
3:6esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
3:7cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
3:8mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
3:9et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
3:10ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
3:11secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
3:12in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
3:13propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
3:14huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
3:15ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
3:16ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
3:17habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
3:18ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
3:19scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
3:20ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
3:21ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen