4:1obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis
4:2cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate
4:3solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
4:4unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
4:5unus Dominus una fides unum baptisma
4:6unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
4:7unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi
4:8propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus
4:9quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae
4:10qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
4:11et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
4:12ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
4:13donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
4:14ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
4:15veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus
4:16ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
4:17hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
4:18tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
4:19qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia
4:20vos autem non ita didicistis Christum
4:21si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
4:22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris
4:23renovamini autem spiritu mentis vestrae
4:24et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis
4:25propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
4:26irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram
4:27nolite locum dare diabolo
4:28qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
4:29omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus
4:30et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis
4:31omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
4:32estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis
5:1estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
5:2et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
5:3fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
5:4aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
5:5hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
5:6nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
5:7nolite ergo effici participes eorum
5:8eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate
5:9fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
5:10probantes quid sit beneplacitum Deo
5:11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
5:12quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
5:13omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est
5:14propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus
5:15videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes
5:16redimentes tempus quoniam dies mali sunt
5:17propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini
5:18et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu
5:19loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
5:20gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
5:21subiecti invicem in timore Christi
5:22mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
5:23quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis
5:24sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus
5:25viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
5:26ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
5:27ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
5:28ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
5:29nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
5:30quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
5:31propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
5:32sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia
5:33verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum
6:1filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum
6:2honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione
6:3ut bene sit tibi et sis longevus super terram
6:4et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini
6:5servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo
6:6non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
6:7cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus
6:8scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber
6:9et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum
6:10de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius
6:11induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli
6:12quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
6:13propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare
6:14state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
6:15et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
6:16in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere
6:17et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei
6:18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
6:19et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii
6:20pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui
6:21ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino
6:22quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra
6:23pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo
6:24gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione