THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Exodus (Author Moses)

1:1haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt

1:2Ruben Symeon Levi Iuda

1:3Isachar Zabulon et Beniamin

1:4Dan et Nepthalim Gad et Aser

1:5erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat

1:6quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa

1:7filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram

1:8surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph

1:9et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis

1:10venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra

1:11praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses

1:12quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant

1:13oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis

1:14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur

1:15dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua

1:16praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate

1:17timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares

1:18quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis

1:19quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt

1:20bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis

1:21et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos

1:22praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate

2:1egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae

2:2quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus

2:3cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis

2:4stante procul sorore eius et considerante eventum rei

2:5ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam

2:6aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est

2:7cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum

2:8respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius

2:9ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis

2:10quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum

2:11in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis

2:12cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo

2:13et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum

2:14qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud

2:15audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum

2:16erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui

2:17supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum

2:18quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito

2:19responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus

2:20at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem

2:21iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius

2:22quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena

2:23post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus

2:24et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob

2:25respexit filios Israhel et cognovit eos

3:1Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb

3:2apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur

3:3dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus

3:4cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum

3:5at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est

3:6et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum

3:7cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus

3:8et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei

3:9clamor ergo filiorum Israhel venit ad me vidique adflictionem eorum qua ab Aegyptiis opprimuntur

3:10sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum filios Israhel de Aegypto

3:11dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israhel de Aegypto

3:12qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super montem istum

3:13ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israhel et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis

3:14dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis Israhel qui est misit me ad vos

3:15dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione

3:16vade congrega seniores Israhel et dices ad eos Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob dicens visitans visitavi vos et omnia quae acciderunt vobis in Aegypto

3:17et dixi ut educam vos de adflictione Aegypti in terram Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei ad terram fluentem lacte et melle

3:18et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israhel ad regem Aegypti et dices ad eum Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro

3:19sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum validam

3:20extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis quae facturus sum in medio eorum post haec dimittet vos

3:21daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis et cum egrediemini non exibitis vacui

3:22sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum

4:1respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus

4:2dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga

4:3ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses

4:4dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam

4:5ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob

4:6dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis

4:7retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae

4:8si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis

4:9quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem

4:10ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum

4:11dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego

4:12perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris

4:13at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es

4:14iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde

4:15loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis

4:16ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent

4:17virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa

4:18abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace

4:19dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam

4:20tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua

4:21dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum

4:22dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel

4:23dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum

4:24cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum

4:25tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es

4:26et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem

4:27dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum

4:28narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat

4:29veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel

4:30locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo

4:31et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.