11:1et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpellet
11:2dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea
11:3dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et omni populo
11:4et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in Aegyptum
11:5et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam et omnia primogenita iumentorum
11:6eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est
11:7apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel
11:8descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post haec egrediemur
11:9et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti
11:10Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel de terra sua
12:1dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti
12:2mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni
12:3loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas
12:4sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni
12:5erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedum
12:6et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam
12:7et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum
12:8et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus
12:9non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis
12:10nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis
12:11sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini
12:12et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus
12:13erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti
12:14habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno
12:15septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israhel a primo die usque ad diem septimum
12:16dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent
12:17et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo
12:18primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam
12:19septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terrae
12:20omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma
12:21vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israhel et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phase
12:22fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane
12:23transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere
12:24custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum
12:25cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis caerimonias istas
12:26et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio
12:27dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit
12:28et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron
12:29factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum
12:30surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus
12:31vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israhel ite immolate Domino sicut dicitis
12:32oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi
12:33urguebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes omnes moriemur
12:34tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos
12:35feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam
12:36dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Aegyptios
12:37profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis
12:38sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis
12:39coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant praeparare
12:40habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto fuit quadringentorum triginta annorum
12:41quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti
12:42nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in generationibus suis
12:43dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo
12:44omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet
12:45advena et mercennarius non edent ex eo
12:46in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis
12:47omnis coetus filiorum Israhel faciet illud
12:48quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo
12:49eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos
12:50fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron
12:51et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas
13:1locutusque est Dominus ad Mosen dicens
13:2sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israhel tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim omnia
13:3et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem
13:4hodie egredimini mense novarum frugum
13:5cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit patribus tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto
13:6septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit sollemnitas Domini
13:7azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis
13:8narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit Dominus mihi quando egressus sum de Aegypto
13:9et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto
13:10custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies
13:11cumque introduxerit te in terram Chananei sicut iuravit tibi et patribus tuis et dederit eam tibi
13:12separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino
13:13primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes
13:14cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto de domo servitutis
13:15nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo
13:16erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de Aegypto
13:17igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terrae Philisthim quae vicina est reputans ne forte paeniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Aegyptum
13:18sed circumduxit per viam deserti quae est iuxta mare Rubrum et armati ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti
13:19tulit quoque Moses ossa Ioseph secum eo quod adiurasset filios Israhel dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum
13:20profectique de Soccoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis
13:21Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque tempore
13:22numquam defuit columna nubis per diem nec columna ignis per noctem coram populo