18:1cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quae fecerat Deus Mosi et Israhel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israhel de Aegypto
18:2tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat
18:3et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena
18:4alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis
18:5venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei
18:6et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea
18:7qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum
18:8narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus
18:9laetatusque est Iethro super omnibus bonis quae fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum
18:10et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Aegypti
18:11nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos
18:12obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram Domino
18:13altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam
18:14quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam
18:15cui respondit Moses venit ad me populus quaerens sententiam Dei
18:16cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius
18:17at ille non bonam inquit rem facis
18:18stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere
18:19sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum
18:20ostendasque populo caerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere
18:21provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos
18:22qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere
18:23si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua
18:24quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat
18:25et electis viris strenuis de cuncto Israhel constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos
18:26qui iudicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes
18:27dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam
19:1mense tertio egressionis Israhel de terra Aegypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai
19:2nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israhel fixit tentoria e regione montis
19:3Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait haec dices domui Iacob et adnuntiabis filiis Israhel
19:4vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adsumpserim mihi
19:5si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra
19:6et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta haec sunt verba quae loqueris ad filios Israhel
19:7venit Moses et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus
19:8responditque universus populus simul cuncta quae locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum
19:9ait ei Dominus iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum
19:10qui dixit ei vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras laventque vestimenta sua
19:11et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai
19:12constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur
19:13manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere bucina tunc ascendant in montem
19:14descenditque Moses de monte ad populum et sanctificavit eum cumque lavissent vestimenta sua
19:15ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis uxoribus vestris
19:16iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinae vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris
19:17cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montis
19:18totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis
19:19et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei
19:20descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Mosen in cacumen eius quo cum ascendisset
19:21dixit ad eum descende et contestare populum ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo
19:22sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur ne percutiat eos
19:23dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum
19:24cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron tecum sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos
19:25descendit Moses ad populum et omnia narravit eis
20:1locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos
20:2ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis
20:3non habebis deos alienos coram me
20:4non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra
20:5non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me
20:6et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea
20:7non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra
20:8memento ut diem sabbati sanctifices
20:9sex diebus operaberis et facies omnia opera tua
20:10septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas
20:11sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum
20:12honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi
20:13non occides
20:14non moechaberis
20:15non furtum facies
20:16non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
20:17non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt
20:18cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul
20:19dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur
20:20et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis
20:21stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus
20:22dixit praeterea Dominus ad Mosen haec dices filiis Israhel vos vidistis quod de caelo locutus sum vobis
20:23non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobis
20:24altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi
20:25quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur
20:26non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua