21:1haec sunt iudicia quae propones eis
21:2si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis
21:3cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul
21:4sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo
21:5quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber
21:6offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum
21:7si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt
21:8si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam
21:9sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi
21:10quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit
21:11si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia
21:12qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur
21:13qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat
21:14si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur
21:15qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur
21:16qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur
21:17qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur
21:18si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo
21:19si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat
21:20qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit
21:21sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est
21:22si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint
21:23sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima
21:24oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede
21:25adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore
21:26si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit
21:27dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos
21:28si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit
21:29quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident
21:30quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus
21:31filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit
21:32si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur
21:33si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam
21:34dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit
21:35si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient
21:36sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet
22:1si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove
22:2si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis
22:3quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur
22:4si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet
22:5si laeserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni aestimatione restituet
22:6si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit
22:7si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur duplum reddet
22:8si latet dominus domus adplicabitur ad deos et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui
22:9ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa perveniet et si illi iudicaverint duplum restituet proximo suo
22:10si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et omne iumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit
22:11iusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus iuramentum et ille reddere non cogetur
22:12quod si furto ablatum fuerit restituet damnum domino
22:13si comestum a bestia deferet ad eum quod occisum est et non restituet
22:14qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente reddere conpelletur
22:15quod si inpraesentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui
22:16si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea dotabit eam et habebit uxorem
22:17si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consuerunt
22:18maleficos non patieris vivere
22:19qui coierit cum iumento morte moriatur
22:20qui immolat diis occidetur praeter Domino soli
22:21advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti
22:22viduae et pupillo non nocebitis
22:23si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum
22:24et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli
22:25si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes
22:26si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei
22:27ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum
22:28diis non detrahes et principi populi tui non maledices
22:29decimas tuas et primitias non tardabis offerre primogenitum filiorum tuorum dabis mihi
22:30de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi
22:31viri sancti eritis mihi carnem quae a bestiis fuerit praegustata non comedetis sed proicietis canibus
23:1non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium
23:2non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies
23:3pauperis quoque non misereberis in negotio
23:4si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum
23:5si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo
23:6non declinabis in iudicio pauperis
23:7mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium
23:8nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum
23:9peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti
23:10sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius
23:11anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo
23:12sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena
23:13omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro
23:14tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis
23:15sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus
23:16et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro
23:17ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo
23:18non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane
23:19primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae
23:20ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi
23:21observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo
23:22quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te
23:23praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo
23:24non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum
23:25servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui
23:26non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo
23:27terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam
23:28emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas
23:29non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae
23:30paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram
23:31ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro
23:32non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum
23:33non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum
24:1Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul
24:2solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo
24:3venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus
24:4scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israhel
24:5misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos
24:6tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare
24:7adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientes
24:8ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his
24:9ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israhel
24:10et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est
24:11nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt
24:12dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eos
24:13surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque Moses in montem Dei
24:14senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eos
24:15cumque ascendisset Moses operuit nubes montem
24:16et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis
24:17erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israhel
24:18ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus