THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Exodus (Author Moses)

25:1locutusque est Dominus ad Mosen dicens

25:2loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas

25:3haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes

25:4hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum

25:5et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim

25:6oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris

25:7lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale

25:8facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum

25:9iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud

25:10arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem

25:11et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum

25:12et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero

25:13facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro

25:14inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis

25:15qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis

25:16ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi

25:17facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo

25:18duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi

25:19cherub unus sit in latere uno et alter in altero

25:20utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca

25:21in qua pones testimonium quod dabo tibi

25:22inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel

25:23facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem

25:24et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum

25:25et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam

25:26quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes

25:27subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari

25:28ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam

25:29parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo

25:30et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper

25:31facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia

25:32sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero

25:33tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili

25:34in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia

25:35spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno

25:36et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo

25:37facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso

25:38emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo

25:39omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi

25:40inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est

26:1tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies

26:2longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria

26:3quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt

26:4ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari

26:5quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari

26:6facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat

26:7facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi

26:8longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium

26:9e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices

26:10facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur

26:11quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat

26:12quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi

26:13et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens

26:14facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus

26:15facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim

26:16quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem

26:17in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur

26:18quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum

26:19quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur

26:20in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt

26:21quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur

26:22ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas

26:23et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi

26:24eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur

26:25et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis

26:26facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi

26:27et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam

26:28qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum

26:29ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis

26:30et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est

26:31facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum

26:32quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas

26:33inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur

26:34pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum

26:35mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis

26:36facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii

26:37et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae

27:1facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine

27:2cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere

27:3faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis

27:4craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei

27:5quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium

27:6facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis

27:7et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum

27:8non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est

27:9facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine

27:10et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea

27:11similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea

27:12in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem

27:13in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt

27:14in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem

27:15et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem

27:16in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem

27:17omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis

27:18in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas

27:19cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies

27:20praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper

27:21in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.