32:1videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid acciderit
32:2dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me
32:3fecit populus quae iusserat deferens inaures ad Aaron
32:4quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti
32:5quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est
32:6surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt ludere
32:7locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti
32:8recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti
32:9rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste durae cervicis sit
32:10dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam
32:11Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta
32:12ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui
32:13recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper
32:14placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum
32:15et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte
32:16et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis
32:17audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnae auditur in castris
32:18qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio
32:19cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis
32:20arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israhel
32:21dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum
32:22cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum
32:23dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Aegypti nescimus quid acciderit
32:24quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic vitulus
32:25videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat
32:26et stans in porta castrorum ait si quis est Domini iungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi
32:27quibus ait haec dicit Dominus Deus Israhel ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum
32:28fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominum
32:29et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio
32:30facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro
32:31reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam
32:32aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti
32:33cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo
32:34tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum
32:35percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron
33:1locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de loco isto tu et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti in terram quam iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam
33:2et mittam praecursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et Amorreum et Hettheum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum
33:3et intres in terram fluentem lacte et melle non enim ascendam tecum quia populus durae cervicis est ne forte disperdam te in via
33:4audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex more indutus est cultu suo
33:5dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israhel populus durae cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te iam nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi
33:6deposuerunt ergo filii Israhel ornatum suum a monte Horeb
33:7Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen eius tabernaculum foederis et omnis populus qui habebat aliquam quaestionem egrediebatur ad tabernaculum foederis extra castra
33:8cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium
33:9ingresso autem illo tabernaculum foederis descendebat columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi
33:10cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum
33:11loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo
33:12dixit autem Moses ad Dominum praecipis ut educam populum istum et non indicas mihi quem missurus es mecum praesertim cum dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me
33:13si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc
33:14dixitque Dominus facies mea praecedet te et requiem dabo tibi
33:15et ait Moses si non tu ipse praecedes ne educas nos de loco isto
33:16in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram
33:17dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine
33:18qui ait ostende mihi gloriam tuam
33:19respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit
33:20rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vivet
33:21et iterum ecce inquit est locus apud me stabis super petram
33:22cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petrae et protegam dextera mea donec transeam
33:23tollamque manum meam et videbis posteriora mea faciem autem meam videre non poteris
34:1ac deinceps praecide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba quae habuerunt tabulae quas fregisti
34:2esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai stabisque mecum super verticem montis
34:3nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem boves quoque et oves non pascantur e contra
34:4excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei praeceperat Dominus portans secum tabulas
34:5cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen Domini
34:6quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multae miserationis ac verus
34:7qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem
34:8festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans
34:9ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim durae cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas
34:10respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam quae numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat populus in cuius es medio opus Domini terribile quod facturus sum
34:11observa cuncta quae hodie mando tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorreum et Chananeum et Hettheum Ferezeum quoque et Eveum et Iebuseum
34:12cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas amicitias quae tibi sint in ruinam
34:13sed aras eorum destrue confringe statuas lucosque succide
34:14noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus est aemulator
34:15ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut comedas de immolatis
34:16nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne postquam ipsae fuerint fornicatae fornicari faciant et filios tuos in deos suos
34:17deos conflatiles non facies tibi
34:18sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut praecepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis egressus es de Aegypto
34:19omne quod aperit vulvam generis masculini meum erit de cunctis animantibus tam de bubus quam de ovibus meum erit
34:20primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec apparebis in conspectu meo vacuus
34:21sex diebus operaberis die septimo cessabis arare et metere
34:22sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta conduntur
34:23tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israhel
34:24cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terrae tuae ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno
34:25non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae neque residebit mane de victima sollemnitatis phase
34:26primitias frugum terrae tuae offeres in domum Domini Dei tui non coques hedum in lacte matris suae
34:27dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba haec quibus et tecum et cum Israhel pepigi foedus
34:28fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis decem
34:29cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei
34:30videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedere
34:31vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae et postquam locutus est
34:32venerunt ad eum etiam omnes filii Israhel quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai
34:33impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam
34:34quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israhel omnia quae sibi fuerant imperata
34:35qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos