THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Exodus (Author Moses)

35:1igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri

35:2sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur

35:3non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati

35:4et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens

35:5separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes

35:6hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum

35:7et pelles arietum rubricatas et ianthinas

35:8ligna setthim

35:9et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum

35:10lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis

35:11quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit

35:12tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases

35:13arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur

35:14mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus

35:15candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium

35:16altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi

35:17altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius

35:18cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli

35:19paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis

35:20vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi

35:21egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi

35:22obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat

35:23viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est

35:24si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas

35:25argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus

35:26sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum

35:27et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes

35:28principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale

35:29aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum

35:30omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt

35:31dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda

35:32implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina

35:33ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest

35:34dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan

35:35ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant

36:1fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus

36:2cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus

36:3tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat

36:4unde artifices venire conpulsi

36:5dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est

36:6iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis

36:7eo quod oblata sufficerent et superabundarent

36:8feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita

36:9quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum

36:10coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit

36:11fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter

36:12ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur

36:13unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum

36:14fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi

36:15unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga

36:16quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim

36:17fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur

36:18et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret

36:19fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis

36:20fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes

36:21decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat

36:22binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi

36:23e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum

36:24cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur

36:25ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas

36:26cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas

36:27contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas

36:28et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro

36:29quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos

36:30ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis

36:31fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi

36:32et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare

36:33fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret

36:34ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit

36:35fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum

36:36et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis

36:37fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii

36:38et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas

37:1fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris

37:2et fecit illi coronam auream per gyrum

37:3conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero

37:4vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro

37:5et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam

37:6fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine

37:7duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii

37:8cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii

37:9extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes

37:10fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem

37:11circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum

37:12ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream

37:13fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae

37:14contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari

37:15ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro

37:16et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba

37:17fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant

37:18sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera

37:19tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri

37:20in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia

37:21et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno

37:22et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo

37:23fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo

37:24talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis

37:25fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua

37:26vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus

37:27fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari

37:28ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis

37:29conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.