THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Exodus (Author Moses)

38:1fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine

38:2cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis

38:3et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula

38:4craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam

38:5fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum

38:6quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis

38:7induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum

38:8fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi

38:9et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum

38:10columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea

38:11aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant

38:12in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea

38:13porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria

38:14e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus

38:15et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem

38:16cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat

38:17bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento

38:18et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria

38:19columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae

38:20paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos

38:21haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis

38:22quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen iubente conpleverat

38:23iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso

38:24omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii

38:25oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum

38:26fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet

38:27centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis

38:28de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento

38:29aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli

38:30ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent

38:31et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum

39:1de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi

39:2fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

39:3opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine

39:4duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum

39:5et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi

39:6paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel

39:7posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi

39:8fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

39:9quadrangulum duplex mensurae palmi

39:10et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus

39:11in secundo carbunculus sapphyrus iaspis

39:12in tertio ligyrius achates amethistus

39:13in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos

39:14ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum

39:15fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo

39:16et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis

39:17e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant

39:18haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur

39:19stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi

39:20fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam

39:21et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem

39:22deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta

39:23et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum

39:24tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi

39:25fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius

39:26et mitras cum coronulis suis ex bysso

39:27feminalia quoque linea byssina

39:28cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi

39:29fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini

39:30et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi

39:31perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi

39:32et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases

39:33opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus

39:34velum arcam vectes propitiatorium

39:35mensam cum vasis et propositionis panibus

39:36candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo

39:37altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus

39:38et tentorium in introitu tabernaculi

39:39altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis

39:40tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri

39:41vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius

39:42obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus

39:43quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis

40:1locutusque est Dominus ad Mosen dicens

40:2mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii

40:3et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum

40:4et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis

40:5et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones

40:6et ante illud altare holocausti

40:7labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua

40:8circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius

40:9et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur

40:10altare holocausti et omnia vasa eius

40:11labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum

40:12adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua

40:13indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum

40:14

40:15

40:16fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus

40:17igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum

40:18erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas

40:19et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat

40:20posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper

40:21cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem

40:22posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum

40:23ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi

40:24posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi

40:25locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini

40:26posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum

40:27et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus

40:28posuit et tentorium in introitu tabernaculi

40:29et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat

40:30labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua

40:31laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes

40:32cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus

40:33erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt

40:34operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud

40:35nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat

40:36si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas

40:37si pendebat desuper manebant in eodem loco

40:38nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.