46:1haec dicit Dominus Deus porta atrii interioris quae respicit ad orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit die autem sabbati aperietur sed et in die kalendarum aperietur
46:2et intrabit princeps per viam vestibuli portae de foris et stabit in limine portae et facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius et adorabit super limen portae et egredietur porta autem non claudetur usque ad vesperam
46:3et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in kalendis coram Domino
46:4holocaustum autem hoc offeret princeps Domino in die sabbati sex agnos inmaculatos et arietem inmaculatum
46:5et sacrificium oephi per arietem agnis autem sacrificium quod dederit manus eius et olei hin per singula oephi
46:6in die autem kalendarum vitulum de armento inmaculatum et sex agni et arietes inmaculati erunt
46:7et oephi per vitulum oephi quoque per arietem faciet sacrificium agnis autem sicut invenerit manus eius et olei hin per singula oephi
46:8cumque ingressurus est princeps per viam vestibuli portae ingrediatur et per eandem viam exeat
46:9et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in sollemnitatibus qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret egrediatur per viam portae meridianae porro qui ingreditur per viam portae meridianae egrediatur per viam portae aquilonis non revertetur per viam portae per quam ingressus est sed e regione illius egredietur
46:10princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur et cum egredientibus egredietur
46:11et in nundinis et in sollemnitatibus erit sacrificium oephi per vitulum et oephi per arietem agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius et olei hin per singula oephi
46:12cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta quae respicit ad orientem et faciet holocaustum suum et pacifica sua sicut fieri solet in die sabbati et egredietur claudeturque porta postquam exierit
46:13et agnum eiusdem anni inmaculatum faciet holocaustum cotidie Domino semper mane faciet illud
46:14et sacrificium faciet super eo cata mane mane sextam partem oephi et de oleo tertiam partem hin ut misceatur similae sacrificium Domino legitimum iuge atque perpetuum
46:15faciet agnum et sacrificium et oleum cata mane mane holocaustum sempiternum
46:16haec dicit Dominus Deus si dederit princeps donum alicui de filiis suis hereditas eius filiorum suorum erit possidebunt ea hereditarie
46:17si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum erit illius usque ad annum remissionis et revertetur ad principem hereditas autem eius filiis eius erit
46:18et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam et de possessione eorum sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua
46:19et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portae in gazofilacia sanctuarii ad sacerdotes quae respiciebant ad aquilonem et erat ibi locus vergens ad occidentem
46:20et dixit ad me iste est locus ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato ubi coquent sacrificium ut non efferant in atrio exteriori et sanctificetur populus
46:21et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii et ecce atriolum erat in angulo atrii atriola singula per angulos atrii
46:22in quattuor angulos atrii atriola disposita quadraginta cubitorum per longum et triginta per latum mensurae unius quattuor erant
46:23et paries per circuitum ambiens quattuor atriola et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum
46:24et dixit ad me haec est domus culinarum in qua coquent ministri domus Domini victimas populi
47:1et convertit me ad portam domus et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem facies enim domus respiciebat ad orientem aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris
47:2et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras portam exteriorem viam quae respiciebat ad orientem et ecce aquae redundantes a latere dextro
47:3cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talos
47:4rursumque mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad genua
47:5et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest transvadari
47:6et dixit ad me certe vidisti fili hominis et duxit me et convertit ad ripam torrentis
47:7cumque me convertissem ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte
47:8et ait ad me aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et exibunt et sanabuntur aquae
47:9et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae istae et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens
47:10vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimae species erunt piscium eius sicut pisces maris magni multitudinis nimiae
47:11in litoribus autem eius et in palustribus non sanabuntur quia in salinas dabuntur
47:12et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus eius per singulos menses adferet primitiva quia aquae eius de sanctuario egredientur et erunt fructus eius in cibum et folia eius ad medicinam
47:13haec dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israhel quia Ioseph duplicem funiculum habet
47:14possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra haec vobis in possessionem
47:15hic est autem terminus terrae ad plagam septentrionalem a mari magno via Bethalon venientibus Sadada
47:16Emath Berotha Sabarim quae est inter terminum Damasci et confinium Emath domus Atticon quae est iuxta terminos Auran
47:17et erit terminus a mari usque ad atrium Aenon terminus Damasci et ab aquilone ad aquilonem et terminus Emath plaga autem septentrionalis
47:18porro plaga orientalis de medio Auran et de medio Damasci et de medio Galaad et de medio terrae Israhel Iordanis disterminans ad mare orientale metiemini etiam plagam orientalem
47:19plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades et torrens usque ad mare magnum et plaga ad meridiem australis
47:20et plaga maris mare magnum a confinio per directum donec venias Emath haec est plaga maris
47:21et dividetis terram istam vobis per tribus Israhel
47:22et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israhel vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israhel
47:23in tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis possessionem illi ait Dominus Deus
48:1et haec nomina tribuum a finibus aquilonis iuxta viam Aethlon pergentibus Emath atrium Aenon terminus Damasci ad aquilonem iuxta Emath et erit ei plaga orientalis mare Dan una
48:2et ad terminum Dan a plaga orientali usque ad plagam maris Aser una
48:3et super terminum Aser a plaga orientali usque ad plagam maris Nepthalim una
48:4et super terminum Nepthalim a plaga orientali usque ad plagam maris Manasse una
48:5et super terminum Manasse a plaga orientali usque ad plagam maris Ephraim una
48:6et super terminum Ephraim a plaga orientali usque ad plagam maris Ruben una
48:7et super terminum Ruben a plaga orientali usque ad plagam maris Iuda una
48:8et super terminum Iuda a plaga orientali usque ad plagam maris erunt primitiae quas separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris et erit sanctuarium in medio eius
48:9primitiae quas separastis Domino longitudo viginti quinque milibus et latitudo decem milibus
48:10hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia sed et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia et erit sanctuarium Domini in medio eius
48:11sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc qui custodierunt caerimonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israhel sicut erraverunt et Levitae
48:12et erunt eis primitiae de primitiis terrae sanctum sanctorum iuxta terminum Levitarum
48:13sed et Levitis similiter iuxta fines sacerdotum viginti quinque milia longitudinis et latitudinis decem milia omnis longitudo viginti et quinque milium et latitudo decem milium
48:14et non venundabunt ex eo neque mutabunt nec transferentur primitiae terrae quia sanctificatae sunt Domino
48:15quinque milia autem quae supersunt in latitudine per viginti quinque milia profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana et erit civitas in medio eius
48:16et heae mensurae eius ad plagam septentrionalem quingenti et quattuor milia et ad plagam meridianam quingenti et quattuor milia et ad plagam orientalem quingenti et quattuor milia et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia
48:17erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta et in meridie ducenti quinquaginta et ad orientem ducenti quinquaginta et ad mare ducenti quinquaginta
48:18quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii decem milia in orientem et decem milia ad occidentem erunt sicut primitiae sanctuarii et erunt fruges eius in panes his qui serviunt civitati
48:19servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israhel
48:20omnes primitiae viginti quinque milium per viginti quinque milia in quadrum separabuntur in primitias sanctuarii et possessionem civitatis
48:21quod autem reliquum fuerit principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii et possessionis civitatis e regione viginti quinque milium primitiarum usque ad terminum orientalem sed et ad mare e regione viginti quinque milium usque ad terminum maris similiter in partibus principis erit et erunt primitiae sanctuarii et sanctuarium templi in medio eius
48:22de possessione autem Levitarum et de possessione civitatis in medio partium principis erit inter terminum Iuda et inter terminum Beniamin et ad principem pertinebit
48:23et reliquis tribubus a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Beniamin una
48:24et contra terminum Beniamin a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Symeon una
48:25et super terminum Symeonis a plaga orientali usque ad plagam occidentis Isachar una
48:26et super terminum Isachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Zabulon una
48:27et super terminum Zabulon a plaga orientali usque ad plagam maris Gad una
48:28et super terminum Gad ad plagam austri in meridiem et erit finis de Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades hereditas contra mare magnum
48:29haec est terra quam mittetis in sortem tribubus Israhel et hae partitiones earum ait Dominus Deus
48:30et hii egressus civitatis a plaga septentrionali quingentos et quattuor milia mensurabis
48:31et portae civitatis in nominibus tribuum Israhel portae tres a septentrione porta Ruben una porta Iudae una porta Levi una
48:32et ad plagam orientalem quingentos et quattuor milia et portae tres porta Ioseph una porta Beniamin una porta Dan una
48:33et ad plagam meridianam quingentos et quattuor milia metieris portam Symeonis unam portam Isachar unam portam Zabulon unam
48:34et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia portae eorum tres porta Gad una porta Aser una porta Nepthalim una
48:35per circuitum decem et octo milia et nomen civitatis ex illa die Dominus ibidem