1:1Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
1:2et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
1:3gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo
1:4qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri
1:5cui est gloria in saecula saeculorum amen
1:6miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium
1:7quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi
1:8sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit
1:9sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
1:10modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
1:11notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem
1:12neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi
1:13audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam
1:14et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
1:15cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam
1:16ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini
1:17neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
1:18deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim
1:19alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
1:20quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
1:21deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
1:22eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo
1:23tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
1:24et in me clarificabant Deum
2:1deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito
2:2ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem
2:3sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi
2:4sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent
2:5quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos
2:6ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt
2:7sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis
2:8qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes
2:9et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem
2:10tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere
2:11cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat
2:12prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant
2:13et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione
2:14sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare
2:15nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores
2:16scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro
2:17quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit
2:18si enim quae destruxi haec iterum aedifico praevaricatorem me constituo
2:19ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci
2:20vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me
2:21non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est
3:1o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus
3:2hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei
3:3sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini
3:4tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
3:5qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei
3:6sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam
3:7cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae
3:8providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
3:9igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
3:10quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea
3:11quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit
3:12lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis
3:13Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno
3:14ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
3:15fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat
3:16Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus
3:17hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem
3:18nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus
3:19quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris
3:20mediator autem unius non est Deus autem unus est
3:21lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia
3:22sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus
3:23prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat
3:24itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur
3:25at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
3:26omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
3:27quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
3:28non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
3:29si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes