THE HOLY BIBLE Vulgate

The Epistle of St. Paul to the Galatians (Author Paul)

4:1dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium

4:2sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre

4:3ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes

4:4at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege

4:5ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus

4:6quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater

4:7itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum

4:8sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis

4:9nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis

4:10dies observatis et menses et tempora et annos

4:11timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis

4:12estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis

4:13scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem

4:14et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum

4:15ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi

4:16ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis

4:17aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini

4:18bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos

4:19filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis

4:20vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis

4:21dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis

4:22scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera

4:23sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem

4:24quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar

4:25Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius

4:26illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra

4:27scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum

4:28nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus

4:29sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc

4:30sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae

4:31itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit

5:1state et nolite iterum iugo servitutis contineri

5:2ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit

5:3testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae

5:4evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis

5:5nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus

5:6nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur

5:7currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire

5:8persuasio non est ex eo qui vocat vos

5:9modicum fermentum totam massam corrumpit

5:10ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille

5:11ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis

5:12utinam et abscidantur qui vos conturbant

5:13vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem

5:14omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum

5:15quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini

5:16dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis

5:17caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis

5:18quod si spiritu ducimini non estis sub lege

5:19manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria

5:20idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae

5:21invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur

5:22fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas

5:23fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex

5:24qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis

5:25si vivimus spiritu spiritu et ambulemus

5:26non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes

6:1fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris

6:2alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi

6:3nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit

6:4opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero

6:5unusquisque enim onus suum portabit

6:6communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis

6:7nolite errare Deus non inridetur

6:8quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam

6:9bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes

6:10ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei

6:11videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu

6:12quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur

6:13neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur

6:14mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo

6:15in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura

6:16et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei

6:17de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto

6:18gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.