THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Genesis (Author Moses)

10:1hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium

10:2filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras

10:3porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma

10:4filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim

10:5ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis

10:6filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan

10:7filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan

10:8porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra

10:9et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino

10:10fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar

10:11de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale

10:12Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna

10:13at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim

10:14et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim

10:15Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum

10:16et Iebuseum et Amorreum Gergeseum

10:17Eveum et Araceum Sineum

10:18et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum

10:19factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa

10:20hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis

10:21de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore

10:22filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram

10:23filii Aram Us et Hul et Gether et Mes

10:24at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber

10:25natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan

10:26qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare

10:27et Aduram et Uzal Decla

10:28et Ebal et Abimahel Saba

10:29et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan

10:30et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem

10:31isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis

10:32hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium

11:1erat autem terra labii unius et sermonum eorundem

11:2cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo

11:3dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento

11:4et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras

11:5descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam

11:6et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant

11:7venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui

11:8atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem

11:9et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum

11:10hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium

11:11vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias

11:12porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale

11:13vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias

11:14Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber

11:15vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias

11:16vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg

11:17et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias

11:18vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu

11:19vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias

11:20vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug

11:21vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias

11:22vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor

11:23vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias

11:24vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare

11:25vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias

11:26vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran

11:27hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth

11:28mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum

11:29duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae

11:30erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos

11:31tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi

11:32et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.