20:1profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris
20:2dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam
20:3venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum
20:4Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies
20:5nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc
20:6dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam
20:7nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt
20:8statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde
20:9vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis
20:10rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres
20:11respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam
20:12alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem
20:13postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim
20:14tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam
20:15et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita
20:16Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam
20:17orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt
20:18concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham
21:1visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est
21:2concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus
21:3vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
21:4et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
21:5cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
21:6dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
21:7rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni
21:8crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius
21:9cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham
21:10eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
21:11dure accepit hoc Abraham pro filio suo
21:12cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen
21:13sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
21:14surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
21:15cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
21:16et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit
21:17exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
21:18surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
21:19aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere
21:20et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius
21:21habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
21:22eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis
21:23iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena
21:24dixitque Abraham ego iurabo
21:25et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius
21:26respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
21:27tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus
21:28et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
21:29cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
21:30at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
21:31idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt
21:32et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
21:33surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
21:34et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis
22:1quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum
22:2ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi
22:3igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus
22:4die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
22:5dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
22:6tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul
22:7dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
22:8dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter
22:9veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum
22:10extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
22:11et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum
22:12dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me
22:13levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio
22:14appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit
22:15vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens
22:16per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito
22:17benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
22:18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae
22:19reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi
22:20his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo
22:21Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum
22:22et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
22:23ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham
22:24concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha