THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Genesis (Author Moses)

23:1vixit autem Sarra centum viginti septem annis

23:2et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam

23:3cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens

23:4advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum

23:5responderuntque filii Heth

23:6audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum

23:7surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth

23:8dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor

23:9ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri

23:10habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens

23:11nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum

23:12adoravit Abraham coram populo terrae

23:13et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo

23:14respondit Ephron

23:15domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum

23:16quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae

23:17confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum

23:18Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius

23:19atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan

23:20et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth

24:1erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei

24:2dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum

24:3ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito

24:4sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac

24:5respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es

24:6dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum

24:7Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo

24:8sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne reducas illuc

24:9posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super sermone hoc

24:10tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor

24:11cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit

24:12Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac misericordiam cum domino meo Abraham

24:13ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam

24:14igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo

24:15necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula

24:16puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur

24:17occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua

24:18quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum

24:19cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant

24:20effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit

24:21ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non

24:22postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem

24:23dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum

24:24quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit Nahor

24:25et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum

24:26inclinavit se homo et adoravit Dominum

24:27dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei

24:28cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat

24:29habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons

24:30cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem aquae

24:31dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas praeparavi domum et locum camelis

24:32et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant cum eo

24:33et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere

24:34at ille servus inquit Abraham sum

24:35et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos

24:36et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quae habuerat

24:37et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habito

24:38sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo

24:39ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier

24:40Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei

24:41innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi

24:42veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo

24:43ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua

24:44et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei

24:45dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere

24:46quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos

24:47interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus

24:48pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius

24:49quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram

24:50responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui

24:51en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus

24:52quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum

24:53prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit

24:54initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum

24:55responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur

24:56nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum

24:57dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem

24:58cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait vadam

24:59dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius

24:60inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum

24:61igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum

24:62eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi

24:63et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul

24:64Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo

24:65et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se

24:66servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac

24:67qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret

25:1Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram

25:2quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue

25:3Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim

25:4at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae

25:5deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac

25:6filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem

25:7fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni

25:8et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum

25:9et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre

25:10quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius

25:11et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis

25:12hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae

25:13et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam

25:14Masma quoque et Duma et Massa

25:15Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma

25:16isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum

25:17anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum

25:18habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit

25:19hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac

25:20qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban

25:21deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae

25:22sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum

25:23qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet

25:24iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt

25:25qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob

25:26sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli

25:27quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis

25:28Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob

25:29coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus

25:30ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom

25:31cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua

25:32ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita

25:33ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita

25:34et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset

26:1orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara

26:2apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi

26:3et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo

26:4et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae

26:5eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit

26:6mansit itaque Isaac in Geraris

26:7qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem

26:8cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua

26:9et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam

26:10dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens

26:11qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur

26:12seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus

26:13et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est

26:14habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini

26:15omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo

26:16in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde

26:17et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi

26:18rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat

26:19foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam

26:20sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam

26:21foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias

26:22profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram

26:23ascendit autem ex illo loco in Bersabee

26:24ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham

26:25itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum

26:26ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum

26:27locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis

26:28qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus

26:29ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini

26:30fecit ergo eis convivium et post cibum et potum

26:31surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum

26:32ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam

26:33unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem

26:34Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci

26:35quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.